Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 82
Unproofread scanNot analysed yet
Heinc prior quidem probabilior; verùm Anaxagoras-ne, an Aristoteles melius: hic scilicet existimat generari posse Grandi nem non procul à terra, tanquam sufficiente antiperistasi, ob quam frigus se colligens nubem comprimat in grandiores guttas, quae aut sursùm, &quo momento fiunt; aut inferiùs, &in ipso per frigidum aërem casu congelascant. Ille verò putat posse Grandinem in solo summo aëre gigni, quasi scilicet illeic solùm vigente summo frigore, &per aestatem potissimum, per quam praesertim grandinat tunc enim aër quantò inferior, tantò calefactior occurrit. Hac certè de causa videtur opinio Anaxagorae, quàm Aristotelis probabilior; cùm &sint lapides grandinei tantò maiores, compactiorésque, quantò fuerit aër inferior cali dior; videlicet quasi frigus superioris regionis euaserit tunc intensissimum. Videtur porrò Epicurus ventosam adiiciens circumstantiam, frigiditatem indicasse; sed cum Anaximene loqui voluit, qui apud Plutarchum ευμπειληψιν, comprehensionem venti requisiuit. Quanquam quòd is ventum dixit humidum, non potest intelligi de vento Australi, nisi ad parandum materiam; caeterum enim Borealis est ventus, quo praesertim flante grando congelatur; vti &niuem praesertim fieri, cùm Boreas Austro successerit, Plutarchus versu antiquo docet, résque consentanea videtur, si &venti Boreales constent ex nitro, sa exhalatione, vt iam antè deduximus, &glacies ab eodem creetur, quemadmodum dictum mox est. Quod autem Aristoteles ex praeuia aquae calefactione maturari dicit generationem grandinis; dici non potest quando-nam illa aqua genita fuerit, aut quánam à causa calefieri potuerit, quae gelatur in grandinem. Siquidem &frigus regionis eam gignit, &cùm illicò decidat, incalescere quidem potest ab inferiore aëre; at frigus deinceps, à quo congeletur, nusquam occurrit. Videtur ergo potiùs, vbi, &quo momente vapor in aquam concrescit, grando fieri; nempe dum ea est frigoris intensio, quae non modò guttas praegrandeis efformet, verùm illas quoque in glaciem induret. Et potest quidem initio esse frigus paullò remissius; ex eóque fortè est, cur niuei generentur flocculi, quales stipati, &albicantes reperiri in meditullio grandineorum lapidum solent: at necesse est, vt dum ventus hosce sustentat flocculos, euadat frigus longè intensius, quod ex vapore circumquaque presso aggeneret iis flocculis aquam, non quam simul vertat in niuem, sed quam in durum gelu compingat. Quin-etiam possunt lapides grandinei semel geniti, decideréque incipientes, incrementum accipere quatenus in parte nubis, vaporisve superiore geniti, &initio lentè cadentes, possunt in ipso per nubem casu aggenerationem admittere ex circumstante, pressóque vapore. Atque exinde esse videtur illorum non modò inaequalitas (cùm hac ratione etiam praegrandes euadere aliqui possint) sed ir regularitas etiam figurarum, dum neinpe creati, sublimiùs, humiliúsve adueniunt; &non vnâ venti, &vaporis, frigoris, casus, occurlus, aliave circumstantiâ variantur.