Latin
83.1 to 83.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 83.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm decidere porrò vt plurimum globosâ formâ, aut ad globosam accedente soleant; docet in textu Epicurus id fieri: Aut quòd extremi anguli vndequaque rescindantur prae casus (vti ex Plutarcho est adnotatum) prolixitate; aut quod in ipsa conformatione quidpiam seu aquosum, seu ventosum particulas singulas vndique, equabilitorque circumstet. Quo loco modum duplicem vides, de quo etiam Seneca. Nam potest, inquit, etiam si non fuerit grando talis, loc. cicùm defertur, corrotundari, &toties per spatium aëris densi deuoluta, aequabiliter, &in orbem teri. Et rursùs: Quare autem rotunda sit grando; etiam sine magistro scire potes; cùm adnotaueris stillicidium omne conglomerari. Aristoteles id ponit discrimen, vt quae grando ex alto venit, rotunda sit ob detritionem; quae ex propinquo, inaequabilis, quòd detritionis angulorum causam perinde non habeat. Verùm res eodem recidit. Taceo heic, quod est antè dictum, dum toties in priscis Historiis egitur pluisse lapidibus, non videri lapides alios intelligendos, quàm grandineos, ac eiusce quidem magnitudinis, &ex ea vsque altitudine, tantáque proinde vehementiâ deciduos, vt stragem aliquam insignem, memorabilémque edere potuerint. Taceo &eorumdem Priscorum ad auertendum grandinem sacrificia, &carmina, de quibus Seneca, &Plinius; adnoto solùm, quod prior sub dit: Nec minùs, inquit, ab huius agello grando se auertebat, quàm ab illo, in quo a maioribus hostiis exorata erat. Rationem huius rei quidam quaerunt. Alteri, vt homines sapientissimos decet, negant posse fieri, vt cum grandine aliquis paciscatur, &tempestates munusculis redimat, quamuis munera etiam Deos vincant. Alteri suspicari ipsos aiunt, esse in sanguine vim quandam potentem auertendae nubis, ac repellendae. Sed quomodo in tam exiguo sanguine potest esse vis tanta, vt in altum penetret, &eam sentiat nubes? Quantò expeditius erat dicere; mendacium, &fabula est. Speciale nihil De Glacie, vt antè innuimus Lucretius habet; sed istud dumtaxat vniuersè edicit: Caetera, quae sursum crescunt, sursumque creantur, Et quae concrescunt in nubibus, omnia prorrùm Omnia, Nix, Venti, Grando, gelidaeque Pritinae, Et vis magna Geli, magnum duramen aquarum, Et mora, quae fluuios passim refraenat gunteis; Perfacile st tamen haec reperire, animóque videre Omnia quo pacto fiant, quare-ve ereentur, Quom bene cognôris elementis reddita quae sint.