Latin
836.1 to 836.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 836.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
In illis verò Philosophis, qui Naturalem quidem, sed non ineuitabilem tamen necessitatem admiserunt, videntur Aristoteles, &Epicurus esse praecipui. Et quod ad Aristotelem quidem attinet; is nihil esse aliud Fatum, fatalemve necessitatem voluit, quàm ipsam-met Naturam, sen, mavis, vnamquam. que causam, provt secundum suam naturam, naturalemve ductum agit. Quippe, cùm dicit in Physicis, Eas generationes, accretiones, C alterationes, quae violentae sunt (vt dum ex arte, &ob delicias, cogimus Plantas aliquas praematurè pubescere, adolesceréque) esse ὐχ᾽ ειμαρμένας, non fataleis: illisque oppositas eas dicit quae secundum naturam sunt; meritò censent Interpretes, ea, quae secundum naturam sunt, seu quae more consueto fiunt dici εμαρμένας, fataleis, siue fieri secundum Fatum. Et cùm in Meteorologicis ait, χρόνων εμαρμένων fatalibus temporibus magnas quasdam hyemeis, imbriumque excessus, quibus creentur Dilunia cuiusmodi fuit Deucalioneum, contingere, ec modo, quo &contingit hyems statis anni temporibus: id Alexander sic interpretatur, vt innuat, quemadmodum hyems, eunte secundum naturam Sole (hoc est, recedente à nobis, certa anni periodo) sit; ita hyemeis magnas, ac imbrium excessus secundum aliquas Astrorum periodos contingere; seu Astris illis pariter procedentibus secundum naturam. Fit ex his proinde, vt cùm apuc Stobaeum dicitur Aristoteles, non tam existimasse Fatum esse causam, quam modum causae aduenientem rebus ex necessitate statutis, id videatur sic accipiendum, vt intelligamus Fatum non esse nouum genus causae, sed esse ipsam met Naturam, quae provt agit, dicatur causa; &provt certo modo, hoc est, impulsu proprio, necessarióque, agit, appelle tur Fatum. Heinc esse profectò videtur, cur discipulus illius Theophrastus dicat apud eundem Stobaeum, ειμας μένην κατὰ τὴν ἑκάστοε φυσιν, Fatum esse rei cuiusque naturam, &scribens de causis Plantarum, tribuat etiam locis, in quibus Plantae proueniunt, ἰδίας κῆρας, Fata propria; quo nomine intelligit naturaleis dispositiones.