Latin
836.6 to 836.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 836.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quia Alexander speciali Tractatu sententiam Aristotelis explicare aggressus est; ideò vt expressiùs nonnihil dicatur, adnotari ex illo potest, Fatum quod esse causam non negat, esse ex genere agentium, &eorum quidem, quae operantur propter finem; &cùm in iis causis, quae agun propter finem, ipsum agendi principium vel Ratio, vel Natura sit; Fatum idcirco esse in iis, quae non Ratione, sed Naturâ agunt. Vult proinde Fatum nihil propriè aliud, quàm ipsammet Naturam esse; &Fatale, quàm Naturale; adeò vt, exempli gratiâ, hominem ab homine, equum ab equo generari, tam esse secundum Fatum, quàm secundum naturam dicat. Quare &cum opera naturae non ex absoluta necessitate fiant (potest enim &generatio modis pluribus vel impediri, vel variari; &actio, quam elicimus iuxta naturae principia, vt putà ex temperamento, quo propendemus ad audaciam, auaritiam, luxuriam, ita reprimi, vt omnino non eliciatur) ideò vult ea, quae Fato fiunt, non fieri prorsus necessariò, sed prohiberi, ac diuerti posse. Hoc modo censet Socratem praeter naturam, ac Fatum suum, euasisse continentem; &eum, qui obeat immatura morte, naturam, seu Fatum anteuertere. Atque ita quidem Alexander. Vides proinde Ciceronem Phil. 1.