Latin
838
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 838
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur itaque Epicurus ex eo saltem esse laudandus, quòd vel authore ipso Plutarcho, nullum non mouit lapidem, vt libertatem arbitrij intemeratam tueretur; tamets aduersus Democritum non habuerit aliud paratius effugium, quàm Declinationem illam Atomorum, dictam Plutarcho σμικρὸν οὕτω πρᾶγμα, καὶ φαῦλον, rem adeò exilem, ac tam vilis pretij. Ecquonam porrò modo potuit hocce qualecumque commentum Libertati accommodare? Fortè, quatenus cùm attenderet esse in animalibus, &in hominibus praesertim, triplex genus motus, nempe Naturalem, Violentum, &Voluntarium, seu Liberum; existimauit primariam causam petendam esse ex atomis, à quibus omnis motus principium. Quare &velle potuit radicem motus Naturalis esse ipsum motum Primarium atomis ingenitum; eum scilicet, qui dicitur grauitatis, &ponderis, &quo Atomus dicitur ad lineam, siue perpendiculum ferri. Violenti verò motum Reflexionis; seu illum, qui est ex occursatione, seu plaga, ictúque alterius. Denique Voluntarij ipsum motum declinationis, cui nulla regio determinata, nullum tempus praefixum est. Huc sanè videtur spectasse Lucretius illis versibus: Quare in seminibus quoque idem fateare necesse si Esse aliam praeter plagas, &pondera causam Motibus, vnde haec est nobis innata potestas, De nihilo quoniam fieri nil posse videmus Pondus enim prohibet, ne plagis omnia fiant Externa quasi vi: Sed ne mens ipsa necessum Intestinum habeat cunctis in rebus agendis, Et deuicta quasi, cogatur ferre, patique; Id facit exiguum clinamen Principiorum, Nec regione loci certa, nec tempore certo.