Latin
838
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 838-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen videtur fuisse excepturus Democritus nullatenus posse Epicurum commentatione hac adiuuari. Quoniam, cùm hic declinationis motus tam sit naturalis, atomisve congeneus, quàm qui ad perpendiculum est (quippe quem non extrinsecùs, sec à seipsis habeant) ideò tam fient omnia Fato, tametsi ille concedatur, quàm si admissus non fuerit; cùm pari semper necessitate ea, quae euenient, sint euentura pro varietate motuum, ictuum, repulsuum, clinaminum, &c. aeternâ quâdam serie, &quasi catenâ sese consequentium; ac speciatim quidem, quòd ad cognitionem, appetitionémque artinet, ad quam referri Libertas debet. Etenim, vt mens, siue animus eam libertatem explicet, quâ appetit, v. c. Pomum, deben primùm imago, seu species visibilis pomi ex ipso procedere, traiectáque per oculos percellere mentem, vt illud cognoscat. Pomum autem, vt speciem in oculum transmitreret, debuit tali loco reponi ab eo, qui ex arbore ipsum collegisset, collectumve aliunde habuisset. Arbor verò praeter Solis radios, humoremque, &terram, vnde adolesceret, etiam granum habuit, vnde nasceretur.