Latin
839
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 839
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne vides etiam, patefactis tempore puncto
Carceribus, non posse tamen prorumpere equorum
Vim cupidam tam de subdito, quam mens auet
ipsas
Omnis enim totum per corpus materiai
Copia conquiri debet concita per artus
Omneis, vt studium mentis, connixa sequatur.
Vt videas initum motus à corde creari,
Ex animique voluntate id procedere primum;
Inde dari porrò per totum corpus, &artus.
Quibus versibus indicatur, nisi motus voluntarij tam sint prompti, expeditique, quàm auimus expetit, causam esse Spirituum per totum corpus dispositionem; quatenus &successiuè excitandi sunt, &quoniam aliò deflexi erant, pro animi ductu inflectendi, ac dirigendi. Et vide discrimen, quod consequenter statuit in ter hunc motum, &violentum, seu qui animali extrinsecus imprimitur:
Nec simile st, vt cum impulsi procedimus ictu
Viribus alterius magnis, magnóque coactu.
Nam tum materiam totius corporis omnem
Perspicuum st nobis innitis ire, rapique,
Donicum eam refraenauit per menbra voluntas.
Nempe talis motus sensim inhibetur, dum