Latin
839.5 to 839.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 839.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec autem, vt aliquid ex ipsa Epicuri mente probabiliter respondeatur; assumendum est eam esse animorum contexturam ex atomis, vt quae in ea sunt declinantes, eam rigiditatem quae ex aliis est, flectant, naturámque flexibilem in omnem partem faciant; in quo sit radix libertatis. Quare &animum allectum cuiuspiam rei imagine, abripi quidem versus illam; sed non ita tamen quin, si aliunde imago alia occurrerit, allici câgursus, &abripi possit: adeò vt, a priore deflectens, constituatur quasi in biuio, &ad vtramque partem indifferens sit; quod sanè est liberum esse. Quòd animus autem, cùm sit ita flexilis, ac indifferens, sese ad vnam potiùs partem, quàm ad aliam determinet, id oriri ex impressione vnius imaginis vehementiore, quàm alterius; sicque electionem sequi ad apprehensionem eius rei, quam imago siue bonam, sine meliorem exhibuerit. Denique auimum, vbi quidpiam elegit, aut voluit, esse quasi principem machinam, ex cuius motione, interceden tibusque spiritibus, qui per totum corpus discurrunt, facultates omnes, ac membra exsequendo destinata, excitentur, eóque ferantur quò tendit ipse animus. Facere huc possunt, quae canit Lucretius: Declinamus item motus, nec tempore certo, Nec regione loci certa, sed vbi ipsa tulit mens Nam dubio procul his rebus suae quoique voluntas Principium dat; &heinc motus per membra vagantur Quo loco, declinare, est flectere, ac dirigere motus: illudque, nec tempore certo, &c. notat cùm ipsam animi indifferentiam, seu libertatem; quatenus animus ex se, non ad ista potiùs quàm ad illa fertur; tum varietatem rerum, oc casionum, imaginum, quae neque semper, neque eaedem, neque eodem modo in eum incidunt, ipsumque alliciunt. Pergit specialiùs rem declarare, relatis aliàs versibus,