Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 844
Unproofread scanNot analysed yet
quare &te necessariò fore quod futurus fuisti, cùm diuina scientia aut falli, aut mutari nequeat: Ne id, inquam, obiicias: nam Deus id quidem ex aeterno sciuit, sed consequenter ad suum decretum; &decretum suum non fecit, nisi praeuidens, quid esses acturus. Quamobrem tua ista voluntatis actio antecedit in praeuisione &decretum Dei de praedestinatione, aut reprobatione tua; &diuinam de tua perpetua vel feli citare, vel infelicitate praescientiam: Non quòd istae antecessiones, &consequutiones temporaneae sint; sed modo humano sic concipimus, effamurque, spectantes Liberi arbitrij, ac iusti Agentis, hoc est, Dei ter maximi naturam. Inferre porrò interim licet, nullam heic adesse voluntatem anrecedentem, propter quam voluntas libera non sit; non relicta in manu consilij sui; non in eo statu constituta, in quo potis sit ad aquam, aut ignem porrigere manum. Neque verò est, quamobrem opponas, esse ergo in te, vt Dei decretum mutabile facias; quoniam illud factum non est, nisi supponendo, quid esses acturus; &immutabilitas eius est ob necessitatem ex suppositione, quae, vt iam declarauimus, de libertate deminuit nihil. At, inquies, Si Deus attendens ad haec, quae iam ago opera bona, praedestinauit me; ipse ero, qui me discernam? Verùm, non tu ipse tuis viribus discretionem hanc facies; sed ipsa Dei gratia, sine qua id boni non exsequereris. At, saltem non erit difficile dictu, quare hoc vas sic factum sit; quare hoc in honorem, illud in contumeliam; quare hic trahatur, ille non trahatur; cùm exsistente gratiâ sufficiente in omnibus; ipse voluntatis ad illam concursus, dici possit causa: Verùm difficile semper dictu, cur homines Deus taleis fecerit, vt destinari alij ad honorem, alij ad contumeliam possent, neque omneis eiusmodi, qui sese volenteis trahi sinerent, seu ipsius gratiae coagere vellent, scilicet, cùm potuisset omneis taleis facere, qui ad honorem destinarentur, qui volentes gratiae cooperarentur. Et certè, vel ex eo, quòd delectus virtutis, aut virij, ad quem ferimur (quemque Deus praedestinans, reprobánsque homines, praenidit) ex notionibus, seu speciebus rerum, quae nobis exhibentur, pendeat; superest satis magna exclamandi id, quod iam praemisimus, occasio; ac praesertim quidem, cùm talium notionum, atque specierum exhibitio pendeat ex serie concatenata, sine dispositione rerum, quam Deus ab vsque initio pro imperscrutabili sua sapientia instituerit. Quod quidem attingo, vt innuam, nequicquam non esse quamobrem ista quoque sententia, licet primâ specie visa planior, admittat quoque esse hoc mysterium majus, quàm vt identidem vsurpandum illud non sit, O alritudo, &c. Deinde, vt ex mente quoque Philosopho rum pauca attingamus; deduximus iam, vt Plutarchus iuxta Platonem ostenderit, tametsi omnia, quae fiunt, Fato contineantur, non tamen Fato omnia fieri; ac eiusmodi esse ea, quae contingenter, siue liberè, ac fortuitò fiunt.