Latin
845.1 to 845.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 845.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quare &exinde ad Ignauam rationem responsurus est, contineri quidem Fato, non modò vt conualescas, aut intereas, verùm etiam vt Medicum aut adhibeas, aut negligas; at non ideò tamen Fatum esse, siue Fato fieri, vt vel conualescas, vel intereas, sed contingenter: neque item vt Medicum vel adhibeas, vel non adhibeas, sed liberè. Ac difficultas quidem superest, quî fieri possit, vt cùm sit causa aliqua, quae ad conualescendum potiùs, quàm ad moriendum, aut ex opposito, faciat; &causa etiam aliqua, quae ad Medicum potiùs adhibendum, quàm ad negligendum, aut contrà, inducat; hae verò causae alias, aliásque antecedenteis habuerint; quî fieri, inquam, possit, vt haec Fato contineri admissa, non Fato quoque fieri admittantur, cùm neque illa Fati cum lege ciuili comparatio obstet, quò minùs capi non valeat, ea quae continentur Fato (internectuntúrve seriei causarum) in Fatis non esse, aut Fato non fieri. Sed nempe non debet humana sapientia supra diuinam illam gloriari, iuxta quam vetamur scrupulosiùs inquirere, quamobrem Deus sic ordinarit. Vtcumque sit tamen, ac vt de Platonis ipsius sententia ex ipsomet quidpiam dicamus, ecce, cùm loqueretur de futura Animorum infusione in corpora, commentus est nescio quas Sorteis, quas distribuens in animas Lachesis, ad eas diceret, Non vos Daemon excipiet, sed vos Daemonem eligetis. Et statim: Virtus sola extra omnem seruitutis noxam est; li10. de Repub bera planè, &seruire nescia, quam provt quis vel honorabit, vel negliget, ita plus vel minus ex ea possidebit. Culpa omnis est penes eligentem, Deus est extra omnem culpam. Vides heic non malè adumbratam posteriorem, de qua mox dictum, Theologorum sententiam, quod vestigium quoddam diuini decreti appareat, cum futuro vsu liberi arbitrij; idque ex virture, quae loco gratiae diuinae sit. Quanquam fabulâ rem inuoluit, ex eóque fabula adaugetur, quod ille censuit animum humanum esse quidem liberum ex natura sua, &quatenus animae Mundi, seu Dei, particula est, at quatenus immergitur in corpus, hanc libertatem vel temerari, vel omnino cogi ob necessitatem quam affert materia, ex qua mala omnia. Consule vel vnum Plotinum, qui non Enn. 1. lib. I. ipsas cupiditates, &passiones modò, sed etiam cap. 9. Enn. 3. lib. I. post offusas inscitiae tenebras, ipsam prauitatem cap. 8. in materiam confert, docétque sub nomine formae, animumenadere non sui, sed materiae iuris.