Latin
849.10 to 849.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 849.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod illeic verò additur, Vt Terra in Aquam, Aqua in Aërem, Aër in Ignem transmutatur; sic ex Hominibus Heroas, ex Hecoibus Daemonas, ex Daemonibus Deos fieri: id tum fieri intellige, cùm portiones illae animae Mundanae corporeum amictum assumptum deponunt, &in reliquam homogeneam natu ram quasi refunduntur. Dixi secundum Hesiodum; siquidem Plaro, Pythagoras, &qui illos, tanquam praecipuos Daemonum assertore probant, ea, quae sunt praedita Ratione, in tria dumtaxat genera partiuntur, Deos, Daemonas, Homines. Quo loco notae sunt Xenocratis similitudines, quae à Plutarcho memorantur; vt Triangulorum, dum Aequilaterum tribuit Diis, Isosceles Daemonibus, Hominibus Scalenum. Itemque Astrorum; dum Deos fecit simileis Soli, Daemonas Lunae. Homines Cometis, aliisque momentaneis ignibus Et possemus quidem declarare ex aliis, vt Daemones sint mediae quaedam inter Deos, hominesque naturae; vel vt loquuntur, in Immortalium, mortaliumque confinio; sed nemo luculentiùs id explicet, quàm Apuleius. Is enin rimùm edisserit, vt fiat per ipsos Deorum, hominumque commercium: ac deinde postquàm probauit, vt caeterae Mundi regiones à suis habitantur animalibus (aether enim sidera habet, ignis animalcula illa, de quibus Aristoteles, mare pisceis, caetera terra) ita aërem non debere sibi propriis destitui, quae quidem sint Daemones, subdit; Superest, vt quae tandem, &cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur terrena nequaquam, de uergunt enim pondere; sed nec flammea, ne sursum versus calore rapiantur.