Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 850
Unproofread scanNot analysed yet
Temperanda ergo nobis pro loci medietate media natura; vt ex regionis ingenio sit &in cultoribus eius ingenium Cedò igiturmente formemus, &gignamus omnino id genus corpus, tertia quaedam animalia, quae neque sint tam bruta, quàm terrea, neque tam leuia, quam aetherea, sed quodammodo vtrimque seiugata. Velut enim vtrimque commista sunt, siue amolita, seu modificata vtriusque rei participatione; sed faciliùs ex vtroque, quam ex neutro intelligentur. Habeant igitur haec Daemonum corpora modicum ponderis, ne ad superna incedant; aliquid leuitatis, ne ad inferna praecipitentur. Adfert deinde in exemplum nubeis, tumque subiicit: Quòd si nubes sublimè volitant, omnisque &exortus, &terminus, &retrò defluxus earum in terris est; Quid tandem futura censes Daemonum cerpora, quae sunt concreta multò minùs, &tante subtiliora: Non enim sunt ex hac faeculenta nubecula, tumida caligine conglobata, sicuti nubium tenus est, sed ex illo purissimo aëris liquido, &serene alimento coalita, eaque nemini hominum temerè visibilia; nisi diuinitus speciem sui offerant: quod nulla in illis terrena soliditas locum luminis occupauerit, qui nostris oculis possit subsistere; qua soliditate nostra offensa acies immoretur; sed fila corporum possident rara, &splendida, E tenuia, vsque adeò, vt radios omneis nostri tuoris, &raritate transmittant, &splendore reuerberent, &subtilitate frustrentur. Statin autem pòst, vide quid subiungat circa passiones Daemonum: Ex hoc fermè Daemonum numero Poëtae solent haud procul a veritate, osores, &amatores quorundam hominum Deos fingere. Hos prosperare, &euebere, illos contrà auersari &affligere. Igitur &misereri, &indignari, &angi &laetari; omnemque humani animi faciem pati: ac simili motu cordis, &salo mentis ad omneis cogitationum aestus fluctuare. Ac postea, vbi declarauit hasce turbellas, &tempestates procul exulare à tranquillitate Deorum caelestium, en vt prosequatur; Sed &cuncta, vt hoc genus caetera Daemonum mediocritati congruunt. Sunt enim inter homines, ac Deos, vt loco regionis, ita inge nio mentis intersiti, habentes communem cum caeteris immortalitatem, cum inferis passionem. Nam perinde, vt nos, pati possunt omnia placamenta, vel incitamenta; vt in ira incitentur, &in misericordia flectantur; &donis mutentur, &precibus leniantur, &contumeliis exasperentur, &honori bus mulceantur, aliisque omnibus ad similem nobis modum varientur. Quippe, vt finem comprehendam; Daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passuta, corpore aëria, tempo re aeterna. Sic ille. Quod hisce extremis porrò verbis statuit Daemonas tempore aeternos quasi nec nascantur vnquam, nec intereant (vnde &illis asseruerat mox antè immorralitatem) Nota conciliari non posse cum opinione caeterorum, qui illos ortui, ac interitui esse statuunt obnoxios; nisi fortè aut aeternum tempus pro diuturnissimo accipias; aut sententiam interpreteris de radio illo diuinitatis, seu portiuncula Animae Mundanae, quae, vt semper fuit, nec coepit cùm spolium illud aëreum induit, ita nec esse desinet, sed animae toti coniuncta subsistet, cùm spolium illud exuet.