Latin
851.1 to 851.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 851.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi notandum, quod longaeuas Nymphas Interpres dicit Hamadryadas (cùm Hesiodus dicat potiùs ἀπλοκάμους pulcricomas) non consentire cum eo, quod Pindarus ait Nympharum ex Plutaraeuum tantum esse, quantum durare arbores ibid. possunt; ac inde dici Hamadryadas, quasi vnâ cum quercubus (siue vniuersè cum arboribus) ac tantum, quantum ipsas, viuenteis. Nisi fortè aliquis dicat, cùm formae, animaeve arborum non sint ipsae Nymphae, sed Nymphae sint potiùs quidam Daemones, qui siluis, &pecialibus quibusdam arboribus delectentur (vt sunt nonnulli etiam, quos montes, aut fluuij, scaturiginesque delectant; ex quo non modò Hamadryades sed Oreades etiam, Naiadesque appellitantur) nisi aliquis, inquam, dicat non proptereà Nymphas arboribus conuiuenteis, arboribus commori; sed superesse, reliquum aeuum degere pergenteis cum caeteris Nymphis, cumque Pane, Sileno, Faunis, Satyrisque, &Siluanis monticolis. Vtcumque sit, nota est etiam alia opinio Democriti, qui cùm explicante Plutarcho, Daemonas esse dicerer Simulacra quadam, quae apud Empiricum magna, &ingentia dicuntur; &apud Ciceronem tanta, vt vniuersum Mundum complectantur extrinsecùs; existimauit haec Simulacra, vt idem Empiricus habet, difficile quidem, sed tandem tamen interire. Caeterùm, seu ista, seu alia opinionis Philosophorum interpretatio vera fuerit; hoc sal. tem constat, Daemonas fuisse à Philosophis admissos; &à plaerisque etiam de ipsis, tan quam de naturis à diuina substantia diuersis, fuisse disputatum, Tametsi verò illos corporeos aliunde reputanerint, id tanto in Philosophis videtur fuisse excusabilius, quantò non multa saecula sunt, ex quo cautum est, vt tam Angeli, quàm humanae animae habeantur corporis expertes. Nempe fuêre etiam nonnulli ex antiquis Doctoribus, qui cùm haberent solum Deum omninò incorporeum, existimâ runt tam Angelos, quàm humanas Animas ex tenuissimo corpore constare; atque idcircò nihil repugnare, quin fierent eorum imagines. Quo loco oporteret sanè Aristotelem admirari, cùm suas illas substantias fecit separatas, sine incorporeas; si possent, quae de illis sensit accommodari Angelis; si eorum destinatio ad mouendum caelos duntaxat non esset; si earum numerus non foret numero sphaerarum adstrictus. Verùm, vt heic solùm haereamus circa Rationem, qua diximus Philosophos fuisse adductos, vt Daemonas assererent; ea non videtur fuisse abiuncta ab Opinione de Prouidentia Cùm essent enim persuasi Deum gerere curam omnium rerum; alienum tamen à Diuina Maiestate existimârunt curare seipso, &absque vllo famulitio, omnia singularia; &si quid spe ciatim exsequi oporteret, Deum ipsum id facere, ac se habere decorè minùs, quàm Regen Persarum, qui Susis, aut Ecbatanis degens, longè, laréque diffusum regnum per administros moderetur; vti apud Authorem libri de Mundo est.