Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 851
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet, vt Homo dicitur mortalis ob solutionem compaginis, qua anima corporis vincitur, licet anima proptereà non pereat; ita contendunt Philosophi Daemonas habendos mortaleis; quòd tametsi pars illorum praecipua, &intelligens aeternùm subsistat; contingat tamen hanc partem seiungi ab eo corpore, cui cohaerens Daemon cense- de Iside &tur. Ex hoc certè esse videtur, quod mox antè Osit. est dictum, Ex Daemonibus Deos fieri: vt de Iside, &Osiride, creditum est olim Aegyptiis; de Hercule, Libero, aliis, vt à Plutarcho obseruatur: cùm &hac ratione interpretari liceat, quod lupiter apud Quidium, Sunt mihi Semidei, sunt rusticae numina, Fauni 1. metam. Et Nymphae, Satyrique, &Monticolae Siluani; Quos quoniam caeli nondum dignamur honore, Quas dedimus certè terras habitare sinamus. Praetereo verò, quod idem Plutarchus commemorat de morte Panos, &de Oraculorum defectu, à nonnullis existimato propter Daemo- de Orac. num mortem contigisse. Attingo solùm, quod def recitat censuisse nonnullos Daemonum aetatem esse annorum nouies mille septingentorum, &viginti: ac Hesiodum nominatim illam extendisse ad centum propriè myriadas, annorum; lum progressu facto ex aetatibus variorum animalium, quae longaeua maximè sunt, tum Nymphas Iouis filias scilicet ipsos Daemonas, longè superuiuere dixit; numerus siquidem annorum esse colligitur nouies centum, ac triginta trium millium, insuperque centum, &viginti. Carmina autem illa Hesiodi, Ἐννία τιι ζάνι γενεαὶ, &c. sunt Latinis vulgaria facta imitato Ausonio: Eidyll. 18. Ter binos, deciesque nouem super-exit in annos, Iusta senescentum quos implet vita virorum, Hos superat nouies viuendo garrula cornix; Et quatuor egreditur cornicis saecula ceruus Aeripedem ceruum ter vincit coruus; at illum Multiplicat nouies Phoenix reparabilis ales: Quem vos perpetuo decies praeuertitis aeuo Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.