Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 853-3
Unproofread scanNot analysed yet
narratiunculis, quibus aures crebrò opplentur; ex quibus persaepe, si demas Impostorum fraudeis, veteratorum technas, veneficorum noxas anicularum deliramenta, facilem vulgi credulitatem; vix quicquam veri est, quod reperias. Quod dicendum quoque videtur de specie illa Cacomagiae, quâ genus infelix putat se, vehentibus hircis (vt illa pennatis serpentibus) isse per autas; postquàm narcoticis vnguentis sopiti, viuidissimâ imaginatione somniarunt, &trans ferri se, &conuentibus nefandissimis inreresse. Ex eodem penè genere est, quod aliqui se Lycanthropos putent; cùm melancholico humore superante, efferuescentéque, ferinos mores induunt, &alia id genus similia.