Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 854
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &quod ferunt de Abreptitiis, seu malè vexatis, possessisve à Daemone; fatendum quidem nonnullos esse, qui reuerâ huiusmodi sint; nam &Literae Sacrae fidem faciunt, &praxis Sacrorum Exorcismorum rem probat; sed ¬um simul, quâ cautione opus, vt quod est correptionis verae, ab eo discernatur, quod potest laesa imaginatio, sexus imbecillitas, aut malitia, vis morbi, fraus circulatoria. Insuper fuit quoque Ethni cis perspectum, apparere interdum Genios; sed res confirmanda praesertim ex Literis Sacris, &ex libris Agiographis: quippe quae in Prophanis exstant, dicere haud facilè possis, quando aut quid veri contineant; vti erit speciatim aliquantò pòst, cùm de Bruti Genio, &similibus attigendum. Denique, vt ad ipsam rem, qua de disserendum praesertim hoc loco fuit, accedamus, perspectum fuit Ethnicis Diuinationem aliquam per Daemonas administrari. Siquidem, tamer si ea quoque in re plurimùm &superstitionis, &imposturae fuerit; nihilominùs oportuit interdum veri quidpiam contingere, vt illa adeò generalis Anticipatio ortum haberet: Nam gentem quidem, inquit Cicero, nullam video, ne que tam humanam, atque doctam; neque tam immansuetam, támque barbaram, quae non significari futura, &à quibusdam intelligi, praedicique posse censeat. Labor est solùm in discernendo, quandónam facta fuerit praedictio aut interuentu Daemonis, aut Vatum vafricie, aut rogantium credulitate. Nam reuerâ quidem, vt Deus per Angelos multa praedixit, quae in Libris Sacris Agiographisque continentur; ita passus est apue Ethnicos multa exstare vaticinia, interueniente Daemone. Inde enim Patres, &Doctores sacri inuehuntur in Ethnicos, quòd se persuade ri, ac decipi sinant à Daemonibus; historiaeque exstant, ac versus de Daemonibus, tum ad Serua toris Domini aduentum, tum ad conspectum, iussumque virorum sanctitate illustrium coactis obmutescere. Verùm constat quoque aliunde aut mera fuisse deliramenta, aut meras imposturas, quae vt plurimùm ad Daemonas referebantur. Vtrovis censu haberi debeat histo