Latin
854.13
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 854.13
Unproofread scanNot analysed yet
puncta illa Geomantica, manum dirigi excitato interno, caecoque quodam impetu; ita olim volebant, non modò ad iaciendum sorteis, verùm etiam ad deligendum exempli cau sâ hostiam, interuenire vim quandam sentien tem, quae esset toto confusa Mundo; ac tum cùm hostiam immolare vellet extorum mutationem faceret, adeò vt in illa abesset, aut superesset aliquid; quemadmodum paullò ante obitum Caesaris contigit in Extis bouis opimi cor non esse; quod quidem apud Ciceronem est.