Latin
855.1 to 855.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 855.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non est porrò quorsum in illa Artificiali Diuinatione reiicienda tempus teramus; cùm vel ex iis, quae fusè sunt aduersus Astrologiam dicta, constare possit, si Ars illa, quae inter omneis Diuinatrices principem locum obtinet, inanis futilisque sit; caeteras non minùs inaneis, futileisque esse debere. Quid ni verò, cùm eae iam nulla religione teneantur, haberi tales debeant; cùm etiam olim, dum passim Religio obseruare illas iubebat, à peritis nihilominus, cordatisque improbarentur. Quippe ab aetate Plut. in vsque Sapientum, notum est consilium à Tha- Symp. ete Periandro datum circa editum Equâ monstrum semi-humanum, quod Sacerdos iam declarât seditionem portendere; itemque Anaxagorae factum cùm ostendit, quî contigisset nasci Arietemcum vnico cornu, quo portendi VaId. in Petes dixerat praeualituram eius factionem (duae ricle. scilicet in vrbe erant) cuius in domo esset natum ostentum. Sed ne Graecorum plura consecter; illud Catonis scitum est, qui referente Cicerone, Mirari se aiebat, quòd non rideret Haruspex, 2. de diui. Haruspicem cùm vidisset. Itemque, quod ille Coniector, interpresque portentorum, non inscitè dicitur ei respondisse, qui ad eum quasi ostentum retulerat, fuisse domi anguem vecti circum vectum, Tum enim esset, inquit, ostentum, si anguem vectis circumplicasset. Quod autem magni etiam duces haec contempserint, tritum est, circa haruspicinam, v. g. exemplis tum Hannibalis, cui apud Regem Prusiam exulanti cùm pugnare placeret, &ille se audere, quòd exta prohiberent, negaret, An tu, inquit, Larunculae vituli mavis, quàm Imperatori veteri credere. Tum Caesaris, qui cùm à summo Haruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, transmisit tamen; quidni fecisset, inquit Cicero, vnum in locum omnes aduersariorum copiae conuenissent. Itemque circa Auguria, tum P. Claudij Pulcri, qui cùm belle Punico primo praelium nanale commitrere vellet, auspiciaque more maiorum periisset, &pullarius non exire caueâ pullos nunciasset, 9. praep. 2. abiici eos in mare iussit, dicens, Quia esse nolunt, bibant. Tum M. Marcelli, qui dicebat, Si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis lecticâ opertâ facere se iter solere.