Latin
855.13 to 855.16
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 855.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
dum, si Dij sint, esse Diuinationem; si Diuinatio, esse Deos arguunt; quorum neutrum, inquit, tam facilè, quam tu arbitraris, conceditur. Nam &naturà significari futura sine Deo possunt: &,vt sint Dij, potest fieri, vt nulla ab ijs Diuinatio generi humano tributa sit: Illud potiùs addo, consuluisse satis hominibus Deum, cùm illos prudentia, &sagacitate donauit, qua sese ipsos regere, &in futurum prospicere, quantum quidem ipsis necessarium est, valeant: Dignumque est consideratione, quod apud Eusebium Dio4. praep. 1. genianus ait; scilicet istos quoque ipsos, qui artem diuinandi profitentur, nihil opis ad vsus vitae quotidianos sua ex arte accipere; sed perinde, ac caeteros partim indicio vti suo, partim consilio caeterorum: Quod superest verò, haud iniuriâ Dicaearchus libro magno disseruit, nescire futura, meliùs esse, quam scire. Rem ipsi paucis perstrinximus, cùm speciatim superiùs est in Astrologos disputatum. Commemorauimus quoque illum ex Cicerone egregium locum, Quae vita fuisset Priamo, si ab Adolescentia scisset, &c. Illi iam addendum, quod ab eo docetur, Si res futurae diuinitùs, ac in vtilitatem nostram monstrarentur, futurum fuisse, vt Deus nobiscum alia ratione ageret. Ecce nimirùm, alia caetera inter vt ratiocinetur, de Ostentis cùm loquitur: Quae est ista à Diis profecta significatio, &quasi denuntiatio calamitatum? Quid autem volunt Dij immortales; primùm ea significantes, quae sine Interpretibus non possumis intelligere: deinde ea, quae cauere nequeamus? At hoc ne homines quidem probati faciunt, vt amicis impendenteis calamitates praedicant, quas illi effugere nullo modo possint: Vt Medici, quanquam saepe intelligunt; tamen nunquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros. Omnis enim praedictio mali tum probatur, cùm ad praedictionem cautio adiungitur. Quid igitur aut Ostenta, aut eorum interpretes vel Lacedaemonios olim, vel nupenostros adiuuerunt? quae si signa Deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? Si enim, vt intelligeremus, quid esset euenturum; apertè declarari oportebat; aut ne occultè quidem, si ea sciri nolebant. Ecce &vt non secùs, cùm agit de Somniis, Fuit igitur, inquit, diuinâ beneficentiâ dignius, cùm consuleret nobis, clariora visae dare vigilantibus, quam obscuriora per somnium.