Latin
855.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 855.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quoniam non fit: somnia diuina putanda non sunt. Pergit: Iam verò quid opus est circuitione, &amfractis, vt sit vtendum Interpretibus somniorum potiùs, quam directò. Deus, siquidem nobis consulebat, Hoc facito, Hoc ne feceris, diceret: idque visum vigilanti potiùs, quam dormienti daret. Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? Aliquot somnia vera, inquit Ennius; sed omnia non est necesse. Quae est tandem ista distinctio: Quae vera, quae falsa habet, Et, si vera à Deo mirtuntur CCec 2 mittuntur, falsa vnde nascuntur? Nam si ea quoque diuina, quid inconstantius Deo?