Latin
857.5 to 857.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 857.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ea nempe suapte natura comparata ad motum est; motusque ipsius imaginatio est, &cogitatio quadam. Tibi aliunde ipsum corpus, quod naturâ aerumnosum habes, cogitationem tum suspendit, tum ad extraordinaria deflectit. Daemonas autem neque esse probabile est, &quae caetera sunt iam recitata. Haec autem saltem eò valent, vt intelligamus fuisse ipsi Bruto illicò, &coràm eleuatam fidem. Insinuant verò praeterea rem consideratione dignam; nempe indolem fuisse aerumnosam, ad quam ingens sollicitudo per id tempus accederet, Siquidem vix quicquam tum dormiebat Brutus (instante quippe grandi praelio) vti à Plutarcho obseruatum est. Obuersabatur scilicet, menti, quo in discrimine Respublica foret. 3 recordabatur, quàm infelix in pari causa fuisset Pompeius. Meditabatur ecquidnam sibi capiendum foret consilij, succedentibus malè rebus. tebus. Ista, inquam, &alia id genus animo voluebat; &nocte quidem iam profundâ, silentibus castris, exstinctis penè luminibus, ipse per se cogitabundus, ac saltem semi-somnians. Quocirca &mirum non fuit, si cladibus, &infortunis sese continuò in animum illius ingerentibus, visus sibi fuerit videre, atque audire malum Genium: ipse praesertim, qui malos, bonosque ex suae Sectae placitis dari Daemonas persuasum habebat. Deinde quòd som niauerit, tria quaedam argumenta sunt. Vnum, quod ex pueris suis requisierit, audiuissent-ne aliquid: Quippe non habebat sibi ipsi fidem; sed subdubitabat, num illud vigilanti sibi, an dormienti potiùs contigisset. Alterum, quòc pueri se nihil nec vidisse, nec audiisse responderint. Debuerant enim, nisi videre horrendam illam imaginem; nisi audire illam eius vocem, Tuus, o Brute, malus Genius sum. in Philippis me videbis (nempe &Minerna ab Homero inducitur Οιῳ φαινομένη, Sali visa Achilli) at saltem audire ipsius niet Bruti, vt quae hominis fuisset, interrogationem; Ecquis tu Deorum, aut hominum es? Ecquid tibi vis, qui ad nos venisti? ac verbum illud, quod intrepidè effato Spectro subiecit, Videbo. Tertium, quod memoret Plutarchus, sedatum fuisse Bruti animum, postquam perorantem Cassium exaudiuit.