Latin
857.1 to 857.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 857.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia in ore omnium prae caeteris est ille Bruti Gemus, qui ipsi celebrem apud Philippos cladem, ac simul iteratam sui apparitionem praedixerit: ideò videtur operae-pretium insinuare heic paucula, quibus ea apparitio, praedictióque vocetur in dubium. Primùm itaque, nota cùm sit historia; notum quoque est, vt factâ vespere apparitione, cùm Brutus manè eam recitasset, argumentatus ad hominem Cassius, declarare aggressus fuerit ex Sectae ipsius doctrina delusionem, siue oculorum, siue imaginationis fuisse, quòd putaret sibi id spectrum oblatum. Τμότερος οὗτος, ἔπεν, ὦ Βρούτε, λόγος, ὧς οὐ πάντα τάχομεν ἄληθως, οὐδʼ ὀρῶμεν, ἀλλʼ ὑγρὸν μὲν τι χρῆμα, καὶ ἀπατηλὸν αἴσθησις. Ἐτι δὲ ὀξυτέρα ἡ διᾶνρια κινῶν κὐτὸ καὶ μεταβάλλειν ἀπʼ ἐδενὸς ὑπάρχοντος, ἐπὶ πάσαν ἰδέαν, κηρῷ τ γὰρ ἔοικεν ἢ τπωπς. Τυχὴ δʼ ἀνθρώπου τὸ πλαττόμενον, καὶ τὸ πλᾶττον ἐχούσῃ, τὸ αὐτὸ ναστα ποικίλλειν αὐτὴν, καὶ χημαπζειν δὲ ἑαυτῆς ὑπάρχει. Δηλοῦσι δὲ αἱ κτὰ τοὺς ὕπνους τροταὶ τῇν ὀνείρων, αἷς τρέπεται τὸ φανταστικὸν ἐξ ἀρχῆς βραχείας παντόδεπα καὶ πάθη, καὶ εἴδωλα γινόμενον. Κινεῖσσα δʼ ἀεὶ πέφυκεν, κίνησις δʼ αὗταὶ, φαντασία τὸς, καὶ τόηαις. Σοὶ δὲ καὶ τὸ σῶμα ταλαιπωρούμενον φύσει τὴν διάνοιαν αἴωρει, καὶ πρατρέπει. Δαίμονας δʼ οὐτʼ ταὰ πιθανὴν, &c. Vestra, inquit, ô Brute, philosophandi ratio haec est, vt nos omnibus non verè affici, neque verè omnia videre; sed esse sensum rem lubricam, fallacemque existimetis. Est porrò ipsa cogitatio longe adhuc comparatior ad vnum idémque mouendum, atque transformandum (tametsi ia re nihil subsit) in omnem spectem; quippe quae in mente impressio sit, similis est illi, quae in ipsa sit cera. Ipsi autem humanae menti habenti in se &quod fingitur, &quod fingit, ea inest vis, vt se ex ipsa facillime variet, atque configuret. Manifestum verò id faciunt, quae per somnum siunt insomniorum commutationes; quibus facultas imaginatrix omnigenam iffectuum, visorúmque varietatem subit.