Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
Fit quoque, vt interdum ventis vis missa
sine igni,
Ignescat tamen in spatio, longóque meatu
Dum venit, amittens in cursu corpora quaedam
Grandia, quae nequeunt pariter penetrare per
auras,
Atque alia ex ipso conradens aëre portat
Paruola, quae faciunt ignem commista volando.
Non alia longè ratione, ac plumbea saepe
Feruida fit glans in cursu, quom multa rigoris
Corpora dimittens, ignem concepit in auris.
Obiici posset exemplum istud Plumbeae glandis non esse verum (vti &reipsâ verum non est, quantumcumque sit vulgaris persuasio) attamen &Lucretio fuit vulgaris fides satis; &potuit ab eo modus vsurpari ob tot alias res, quae pernici motu tum incalescunt, tum ignem concipiunt. Posterior sic: Fit quoque, vt ipsius plagae vis excitet ignem Frigida quom venti pepulit vis missa sine igni.