Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 93
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirùm, quia cùm vehementi perculit ictu,
Confluere ex ipso possunt elementa vaporis,
Et simul ex illa, quae tum res excipit ictum:
Vt lapidem ferro quom caedimus, euolat ignis.
Nec quòd frigida vis sit ferri, hoc seciùs illa
Semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
Sic igitur quoque res accendi Fulmine debet,
Opportuna fuit si fortè, &idonea flammis.
Nec tamen omnino planè vis frigida venti
Esse potest, ex quo tanta vi immissa superne st,
Quin priùs in cursu si non accenditur igni,
At tepefacta tamen veniat commista calore,
Enimverò, vt resumamus, quam iam cum
Pyrio puluere analogiam innuimus, notum