Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 94
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam verò interim sulphur magis, magisque incalescit, &halinitrum magis, magisque exagitatur; vnde &calorem magis, magisque continenter intendit; heinc esse, vt calore demùm intensissimo reddito, concipiatur flamma, quae incrustationem, quà praesertim fuerit debilior, perrumpat, ac pernicissimè exsiliens is euadat gnis, qui dicitur Fulmen. Quod dico verò heic de vno, siue simplici fulmine, idem &de multiplici intra vastam nubem intelligi potest, quatenus materies non in vnum collecta, sed variè per nubem distributa est, sicque varij glomeres heic illeicque progigni, perficique possunt. Heinc nimirùm est, cur ex eadem nube variè fulminet, &nunc quidem heic, nunc verò illeic, nunc hoc, nunc illo tempore, provt certis locis, ac temporibus conglomerata materies fuerit inflammando matura. Quin-etiam potest contingere, vt plures glomeres iuxtim fiant, qui se inuicem contingentes circumrotent se inuicem, fiantque vnus totalis glomus, qui pari ratione incrustationem, impetúmque accipiat; ex eóque proinde effici videtur, vt interdum pluries, ac in eodem loco, &continenter penè fulminet: nimirùm glomeres speciales aut aequalis propè sunt maturitatis, aut qui primi ignem concipiunt, facilè propinquos succendunt. Nec mouere debet quod his accendendis, &ex ordine propagandis ignis extrinsecùs admoueatur: in illis verò accensio fieri ab intrinseco debeat, quod non admodum facilè in tenui materia videatur: siquidem cùm sit manifestum excitari motu calorem in re pingui, vt iam antè ob seruatum est; constat saltem in ea materia excitari posse aliquem calorem, ob pinguitudinem sulphuris, &attenuati potissimum; cùm calor nisi ex attenuatione, seu dilatatione non fiat. Cogita porrò quàm mediocris calor ad excitanduin ignem sufficiat in puluere pyrio, qui auro adhibito fit: neque enim ignis admotione indiget, sed qualicumque penè calore, Solis, fimi, animalis, alio; vnde &aliqui suo damno quid rei esset ex perti sunt, cùm puluerem secum gestantes pso sui calore illum accenderunt. Cogita id, inquam, vt intelligas, cùm in materia fulminis reperiri possint illa eadem omnia, quae ad huiusce pulueris inflammationem conferunt, posse illum quoque calore non magno accendi. Ex hisce autem intelliges, qua ratione id fieri possit, quod verisimillimum videtur, Fulmen scilicet, fulmineumve ignem non aduenire ex nubibus, seu medio aëre, in terram, illamque ferire, &effectus suos violentissimè edere; vt vulgò omnes opinantur; sed ad uenire solùm supernè glomeres illos nubium, materiem fulmineam inuoluentium, ac ig nem solùm erumpere, vbi effectus illi eduntur. Quis enim capiat rem adeò fluxam, euanidámque, ac est flamma, posse sic vibrari, atque dirigi, vt per liberum aërem traiecta, tum collecta maneat, tum vehementiam impetus, quae est ad huiuscemodi effectus neceslaria, seruet.