Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 95
Unproofread scanNot analysed yet
In bellicis certè tormentis vehementiâ quidem maximâ extruditur flamma, donec vndique cohibetur per canalem, aut fistulam: verùm statim atque emersit in libertatem aëris, notum est, quàmcelerri me &diffluat, &pereat. Quàm est igitur propabilius, vt ignis horum tormentorum in ipsa sui creatione, eruptionéque impetum suum exprimit, quem tueri procul non possit: ita ignem fulmineum in sola sui creatione, eruotionéque è glomere, impetum habere, quem exserere in quamlibet rem occurrentem possit? &non negandum quidem multa fulmina erumpere procul, siue in medio aëre; sed illa tamen inania sunt, suisque ictibus nihil aliud, quàm ipsum aërem concuriunt, vnde neque timenda sunt; dico autem illa dumtaxat, quae iuxta ipsam terram erumpunt, ea esse, quibus feriuntur montes, arbores, aedificia, animalia, &caetera, eáque sola esse proinde timenda. Eccur verò putes nos non territari iis tonitrubus, quae procul audiuntur; Non alia profectò de causa, quàm quia fulmina procul &erumpunt, &effectus edunt; videlicet vbi erumpunt, eáque tonitrua excitant. Cur verò iis, quae ita propè, vt penè prae soni vehementia, siccitatéque obsurdescamus; quemadmodum etiam penè excaecamur prae candicatione nimia fulguris; nisi quia fulminis eruptio, ictúsque adeò prope sit, vt etiam ad nos atinere possit? an putas, cùm murmur mbecillum est, &coruscatio debilis, non esse vtriusque summam vehementiam quo loco creantur? tanta illeic certè, quanta apuc nos, cùm nos prae pauore consternit. Heinc par quidem est credere, inexcogitabilem esse pernicitatem fulminis, quo momento erumpit, &vbi erumpit, per spatium quoddam breuissimum; at si quis praetereà fulmini attribuat pernicitatem maximam, id aut falsum esse, aut longè minùs probabile, quàm si plumarum pugillo pernicissimè adacto tribueret (quando plumae processu non pereunt, flamma processu euanescit) aut esse certè interpretandum de mobicitate, ac celeritate eius glomeris, qui è media nube excretus, deuolat, prosilitque in terram. Sic proinde habendum est, quod &quercus tactae de caelo dicuntur, &Pallas ignem rapidum Iouis iaculata è nubibus &c. quódque Lucretius alioquin pereleganter habet. Mobilitas autem sit fulminis, &grauis ictus, Et celeri fermè pergunt sic fulmina lapsu, Nubibus ipsa quòd omnino priùs incita se vis Conligit, &magnumconamen sumit eundi. Inde, vbi non potuit nubes capere impeti auctum, Exprimitur vis, atque ideò volat impete miro Vt validis quae de tormentis missa feruntur.