Latin
CANON I
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 11
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo proinde efficitur, vt cùm isthaec agendi ratio sit maximè vtilis iis, qui sunt Physiologiae nati, deditique, author sim illis, eiusmodi in Physiologia operae (&maxime quidem, si genere vitae tranquillo fruantur, vt ipsimet sibi talem quampiam Epitomen, &quasi per Capita summa informationem conficiant. Sin ipsi non possint, aliunde sal tem habeant, cuiusmodi nos aliquoties, vt Studiosos adiutaremus, alacriter confecimus, sperantes, si quae edisseruimus, Mente accuraratè, quantum licet, teneantur, tametsi quis non excurrat ad omnia, quae disquiri possunt, Argumenta specialia, fore tamen, vt Physiologiae copiam, prae reliquis Hominibus incomparabilem consequatur. Nam eseipso bene multa ex iis, quae in opere vni uersaliore habentur, comprehendet; &illa quoque ipsa Memoriae committens, iuuabit se ipse, &continuò proficiet. Quippe haec eiusmodi sunt, vt &qui non mediocriter particularia iam discusserunt, &qui se perfectè huiuscemodi cogitationibus dediderunt, complureis de tota Natura dissertationes instituere, ac perficere valeant. Et quicumque ex ipsis fuerint in his penitùs consummati, illi tacitè secum cogitantes possint dicto citius, &tranquillè percur rere quicquid rerum est in Phisiologia praecipuarum. Sed ne in limine ampliùs haeream, cum tam multa, vt dixi, ac tam varia sint, qua Physiologia continet, operae pretium videtur illa in Sectiones quasdam praecipuas partiri, quas liceat deinceps sigillatim prosequi, &quod speciatim ad vnamquamque attinuerit, ad eam referre, Videntur autem huiusmodi Sectiones esse posse quatuor: Prima De Vniuerso, seu natur. Renum, quae nempe &hunc Mundum, &caetera omnia, quae sunt extra ipsum, complectitur. Secunda De Mundo, isto puta, in que nos sumus, &ex quo capere coniecturam de aliis innumeris licet. Tertia De Rebus Humilibus, hoc est, de Humo, siue Terra, cui ips haeremus, deque rebus, quae in ea sunt. Quarta De Rebus Sublimibus, seu quae supra Terram, sursumve ab ipsa visuntur, ac fiunt,