Latin
SECTIO PRIMA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO PRIMA. De Vniuerso, seu natura Rerum. 1 TAQVE, vt à Tractatione de Vniuerse &exordiamur, constat sanè id tale dici, quod vniuersa contineat, hoc est, praeter na. istum Mundum etiam alia; vnde Totum quoque, &Omne vocatur, cùm ipsi quoque &Summam Rerum, &Naturam Rerum dicere soleamus. Videmur autem debere primum generatim dicere ex quibus Vniuersum constet: deinde ex quibus tam multa in Vniuerso fiant; tum à quibus fiant, postea quales fiant, denique tum quomodo fiant, tum quomodo etiam intereant.