Latin
SECTIO PRIMA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. Constare Vniuersum ex Corpore, &Inani, seu Loco. NE RINCIPIO ergo Vniuersum ex Corpore, &Inani constat; neque enim tertia Natura concipi Mentem praetereà potest. Intelligitur autem. Corpus ex congerie veluti quadam Magnitudinis, siue molis, itemque Figurae, resistentiae (seu soliditatis, ac impenetrabilitatis) &grauitatis; tale praeterea, vt ipsum solùm tangi possit, &tangere. nane verò, seu Vacuum, quod opponitur Corpori, ac solùm, seu propriè, &per se incorporeum est, ex horum negatione intelligitur, maximeque ex eo quòd naturae intactilis sit, expersque omnis soliditatis, &nihi neque pati possit, neque agere: sed motum dumtaxat quam liberrimum transeuntibus per se corporibus praebere Scilicet haec natura est, quae destituta Corpore appellatur Inane; occupata à Corpore Locus; trajecta à Corpore, Regio: spectata vt diffusa, Interuallum seu Spatium. Et quòd sint quidem in Vniuerso Corpora, attestatur Sensus; ex quo aliunde ducere coniecturam necessum est, ad id, quod est immanifestum, vt superiùs iam attigi. Certè non aliud sunt haec omnia, quae aspectamus, quae rangimus, quae versamus, quae ipsi sumus, quàm corpora. Esse verò etiam Inane, ex eo manifestum sit, quòd nisi in rerum natura esset, non haberent corpora neque vbi essent, neque qua motus suos obirent, cùm moueri ea quidem res euidens sit. Sanè, si plena forent omnia, &materis rerum veluti stipata; non possent non esse omnia immobilia; quia nec moueri quicquam posset, nisi omnia protruderet, neque locus porrò, in quem quicquam protruderetur, esset. Quod enim aliqui respondent, posse Pisceis ideò moueri, quòd relinquant locum post se, in quem pulsae prorsum, &cedentes locum vndae recipiantur; non aduertunt primam, quae prorsum fit, impulsionem inchoari non posse; quia nondum locus vllus est, neque retrò, neque ad latus, in quem recipi aqua possit. Adeò proinde, vt sit necesse intercipi rebus, ac fluidis praesertim, spatiola inania, in quae pulsae particulae ita recipiantus, tur, vt compressione facta locus fiat, versus posteriori, libro decimoquarto, capite tertio; tum quem impellens corpus promoueatur, ac incirca Deum ter- Maximum, Sectione prima, literim ponè locum deserat, in quem combro quarto, capite tertio, &etiam quarto. pressum fluidum sese explicet, ac veluti refluat. Praetereo autem alia Argumenta, vt quòd fulmen, aut vox per domorum septa pene