Latin
130.5 to 130.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 130.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &ridiculam (vtputâ vulgarem) reddit rationem, cur Caecias non sit serenus, quòd reflectatur in seipsum: est enim, inquit, inde Prouerbium, Trahens in seipsum, vt Caecias nubem. Omitto quòd libro 3. solo capite vltimo eoque admodum breui, de Metallicis, ac Fossilibus disputat: &me herculè quidem, quàm ieiunè! Nisi fortè nobilis adeò Physiologiae pars tam exiguo capite tractata est satis sufficienter Praetereo metalla ibi dici progigni ex exhalatione: Quapropter, inquit, igniuntur omnia, &terram habent (siccam enim habent exhalationem) Aurum autem solùm non ignitur. Cui tamen ipsum quoque aes non ignitur? ob eandem scilicet rationem. Omitto &libro 4. capite 6. definiri humectari per aquam: definiri enim potiùs per aërem debuerat, si aër sit humidum summum Verùm in libris DE ANIMA redit ad suum genium: spinosum scilicet illum, intricatumque stylum repetit. Vt taceam autem libro 1. capite 1. discutienda plurima proponi, quae vel intacta relinquit, vel ieiunè prorsùs, &insufficienter explicat: Quaenam illa partitio est capite 2. iudicantur res aliae Intellectu, aliae scientia, aliae opinione, alia verò sensu?