Latin
131.1 to 131.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si accipit enim Intellectum pro facultate: quid adiungit Scientiam? cùm sit tantùm habitus Intellectum iuuans: vel si haec adiungenda fuit, cur non Sapientia? cur non Ars: Sin accipit pro habitu: cur non pari ratione meminit Sapientiae, Prudentiae, ac Artis, qui habitus etiam sunt? Capite 3. ineptè arguit asserentes Animam mouere seipsam: vrget nimirùm de motu locali: cùm illi pręsertim motiones intelligerent Intellectus, &Voluntatis. Capite 4. arguens Animam non esse Harmoniam, quòd neque ratio commixtionis sit, neque compositio: id non probat. Capite 5. proponit varias difficultates, quas non videtur tamen soluere, circa Animae vnitatem. Libro 2. capite 1. Substantiae genus (si genus est) quanam ratione diuidit in materiam, formam, &compositum? Hae nempe sunt vniuocae, &subiectae generi species? Omitto quàm pulchre concludat Animam, esse actum corporis Obseruari dumtaxat velim quàm egregiè intimam Animae naturam declaret celebri illa definitione? Anima est actus primus corpori Physici, organici, &c. Certè ostendit quidem cuius sit: introspice tamen, si potes, vt conoscas exinde quid sit. Fortassis intelliges, dum probat esse quod quid erat corporis egregia illa similitudine oculi, &securis: illam attentiùs considera. Nisi fortè ipsemet non subnotauit huiusmodi definitionis insufficientiam, dum postremum ita concludit, Amplius immanifestum est, si sit corporis actus Anime sicut nauta nauis. Figura igitur sic determinatus, &descriptum sit de Anima. Certè haec verba satis arguunt perfunctoriam solùm fuisse illam definitionem, quam isti sic exaggerant. Ne cauilleris porrò quid intelligat per illud Figurâ dicere, describere, determinare: attende solùm ad finem 4. capitis. Figura, inquit, dictum est, quid sit alimentum exactiùs autem manifestandum posterius Capite deinde 2. magno apparatu demonstrare contendit causam definitionis propositae: attende tamen quomodo probet sola illa 2. definitione, Anima est id, quo primùm vinimus, sentimus, &c. quae &subtilior non est (neque enim explicat cuiusmodi sit concipiendum illud, quo primùm vinimus) &potest rursùs per aliam pari iure demonstrari. Capite 6. insusufficienter partitur commune sensibile: cùm illius species solùm facit magnitudinem figuram, numerum, motum, &quietem.