Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 144
Unproofread scanNot analysed yet
definitione: &aliunde vult principium esse propositionem, &definitionem principium. Cùm item plura capita insumi ad probandum quòd sit Demonstratio, quae vix vllo discrepante est subiectum istorum librorum: &aliunde tamen vult nullam scientiam probare suum subiectum esse. Cùm Demonstrationem vult esse ex vniuersalibus: &aliunde tamen vniuersalem demonstrationem cum singulari, seu ex singularibus procedente comparat. Cùm docet scientiam non esse, nisi de necessariis: &postea tamen pluribus inculcat scientiam esse fortuitorum. Cùm lib. 2. contra Platonem disserens, docet diuisionem petere, non autem probare: &non longe tamen post disputans aduersus Speusippum, diuisionem non petere statuit. Cùm libro 1. TOPICORVM asserit nullam methodum generalem tradendis lo cis inueniri posse: &ipse tamen methodice tradit, vel affectat certè tradere per diuisio nem, subdiuisionemque quatuor illotum capitum generis, definitionis, proprij, &accidentis, Cùm libro 6. docet fieri posse vt definitio non sit, quamvis significans quoc quid erat esse: &in praecedentibus tamen dictum fuerat definitione significari quoc quid erat esse. Cùm in Elenchis ponit inter vitia dictionis ambiguitatem: &2. tamen Topicorum ambiguè loquendum docuit: vt superiùs tetigimus Adhaec cùm 1. PHYSICORVM impugnat Principium illud immobile Parmenidis, ac Melissi: &postea tamen lib. 8. probat esse vnum motus principium (seu primum mouens) immobile. Cùm eodem lib. 1. cap. 2 dicit non esse disputandum contra negante principia, cuiusmodi erant duo illi Philoso phi: &postea tamen aduersus illos adeo prolixè disputat. Cùm cap. 5. docet contraria non fieri ex se inuicem: &non longè tamer pòst docet quicquid gignitur è contrario