Latin
144
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 144-2
Unproofread scanNot analysed yet
gigni: &quicquid corrumpitur, abire in contrarium. Cùm cap. 6. ostendit binarium principiorum numerum non sufficere, quòd substantiae nihil sit contrarium: &antea ta men admiserat esse in omni genere vnam contrarietatem (nisi fortè genus esse substantiae non dixeris?) Cùm capp. 8. &9 Lib. I. tam multis Priuationem adstruit: lib. autem 2. cap. 1. profitetur se postea consideraturum, detur-ne priuatio, an non: &an sit aliquid contrarium substantiae (non recorda tur nempe eorum, quae iam antea dixerit, &postea dum lib. 3. &lib. 2. de Generat. ic considerat, dicit verò nihil esse contrarium substantiae: quid aliud, quàm priuationem negat: Certè illam deinceps nusquàm vsur par pro principio. Cùm eodem lib. 2. cap. 7 dicit Mouens immobile non habere motus principium: &interea tamen dicit mouens. Certè causa efficiens, quae eadem mouenest, definitur ab ipso id, vnde motus principium. Cùm eodem cap. docet primum illud mouens Physicè mouere: &aliunde tamen dicit non esse mouens Physicum. Quis certè capiat mouens Physicè mouere, &mouens tamen Physicum non esse? Cur ergo in Physica tam multa de illo?