Latin
145.1 to 145.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm aduersus Empedoclem naturae opera casu fieri asserentem disputat: &fatetur tamen monstra esse peccata, &lapsus naturae: imò &7. Metaph. cap. 7. quae sine semine nascuntur, casu fieri asserit: vnde &3. de An. cap. 12 quae natura sunt, inquit propter aliquid sunt. at casus eorum, quae sunt propter aliquid. Cùm deinde cap. 9. necessitatem absolutam impugnat: &in 8. tamen voluit tollere è natura contingentiam. Cùm lib. 3. cap. 1. tot facit genera Entis, quot motus, ex quo sequitur, vt non sint nisi tres Categoriae: &aliàs tamen, vt visum est, decem Categorias constituit. Cùm cap. 4. sumit agendum de solo infinito Physico: &postea tamen disputa de Infinito potentiâ, seu quod adiectione, vel diminutione fit: hoc autem non Physicum sed Mathematicum est, puraeque intelligentiae. Certè eodem cap. docet omnem rem sensibilem esse finitè diuiduam: vt proinde illud, quod est Infinitum potentiâ, non sit ex sensibilibus, seu Physicis rebus. Cùm lib. 4. cap. 1. docet Mathematica non esse in loco: &tamen, vt alia loca innumera praeteream, Libro deinde 5. cap. 3. docet illa se tangere, quorum extrema, id est puncta, lineae, superficies quae Mathematica entia sunt quae enim alioquin erunt?) existunt simul: illa autem existere simul, quae vno in loco sunt Cùm eodem lib. 4. cap. 3. probat nihil esse in scipso: &tamen vnum ex modis existendi in posuerat illum, quo dicitur totum in partibus esse: quod quaeso quid aliud est, quàm totum in seipso esse: Cùm capp. 4. &6. vult accretionem, &diminutionem esse Lationis species: &antea tamen illas motus species fecerat à latione condistinctas. Cum cap. 12. vult Tempus non esse velox, neque tardum: &vult tamen esse numerum, seu mensuram homogeneam motus, qui velox, tardusque est. Cùm ibidem docet aeterna mensurari tempore non posse: &per ipsum nihilominus tempus quoque aeternum est, vt proinde possit tempus esse mensura homogenea. Cùm cap. 13. docet Tempus non facere corruptionem: &dixerat tamen cap. 12. Tempus per se esse corruptionis causamCùm cap. 14. dicit Tempus esse numerum omnis motus, vt alterationis, lationis, &c.