Latin
174
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 174
Unproofread scanNot analysed yet
inquam, cur &substantiae idem iuris non concedamus? supponamus scilicet hoc loco formas, quae dicuntur rerum naturalium esse verè substantiales, seu substantias aliquas, etsi suo loco ostensuri simus esse solùm accidentia, ac fortassis etiam qualitates sed alterius generis; supponamus tamen, inquam, esse verè substantias; quid obest quominùs dicantur suscipere magis &minùs, perinde ac albedo, calor, qualitatesque caeterae? Quaeso te enim quid aliud est suscipere albedinem magis &minus, nisi quòd cùm supponatur albedo quaedam maxima, qualis est v. c. niuis, aliquod subiectum cenleatur esse tanto magis album, quanto propiùs ad illam summam albedinem accesserit, ac tanto minùs, quanto remotiùs? quo eodem modo magis &minus calor suscipit, supposito enim summo aliquo vt ferri candentis calore iudicamus aliquid esse vel nimis calidum, provt pluribus gradibus accedit ad illam, vel recedit. Nam &distinguunt plures gradus in hisce qualitatibus per quos à minimo vsque ascendatur ad maximum, &econtrà descendatur; cùm &aliundè hîc praesertim locum illud Axioma habeat, Summum in vnoquoque genere est mensura caeterorum. Neque enim alio modo videmur discernere calidorum variorum calores, nisi comparando ad aliquem summum cuius perfectionem iuxta plures vel pauciores gradus, seu quod est idem magis &minus à diuersis calidis participari intelligamus. Porrò cur idem in substantia seu formis substantialibus imaginari non liceat? accipiamus quippe in aequiuoco v. c. genere formam substantialem, seu Animam Bucephali tanquam omnium praestantissimam; nonne caeterae Animae aliorum equorum tanto magis vel minùs perfectae, &generosae censebuntur, quanto vel magis vel minùs ad illam acces serint? nonne verò &ex duobus equis vno valde generoso, altero prorsus degenere illum isti antepones, &quidem non ob aliam rationem, quàm quòd perfectionem equinam ille magis, hic minus possideat? hoc autem quid est aliud quàm formam substantialem equi suscipere magis &minus? Dices fortè primò hoc magis &minus esse se cundum Qualitates, nempe robur, celeritatem, dispositionem membrorum, aliaque similia, non secundum Animam, siue formam substantialem. Attamen verò quaeso ex te vndenam insint in equo huiusmodi Qualitates? certè non ex materia, quae praeterquam quid iners est, sine illis perseuerat in equino cadauere, igitur ex ipsa forma; at si forma secundum se &in sua substantia perfecta magis vel minùs non est in vno equo, quàm in alio, vndenam est haec differentia, seu maior vel minor perfectio harum qualitatum? nonne de scaturigine iudicatur ex riuulis? nisi fortè putas omnes fontes aequalis esse bonitatis licet riuulos ex se fundant bonitatis valde disparis?