Latin
175.1 to 175.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 175.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque verò dicas id peti ex magis vel minus dispositis organis, nam cùm formae istae dicantur educi de potentia ex qua simul elaborantur huiusmodi organa, profectò vt materia magis vel minus disponitur ad perfectionem organorum, ita etiam ad perfectionem ipsarum formarum disposita erit. Quare provt organa magis, vel minus perfecta sint, formae quoque ipsae secundum suum esse substantiale magis vel minus perfectae erunt? Quae enim causa esse potest vt ex malè affecta, ac disposita materia emergat forma tantae perfectionis quantae est illa, quae ex optimè disposita exoritur? Taceo scilicet quòd seclusis qualitatibus, organisque nullum tibi supersit indicium quamobrem in tanta Equorum diuersitate formae omnes inter se aequalis perfectionis sint, vnde enim id coniectaris? Ego qui tribuo inaequalitatem, argumentum habeo inaequalitatem proprietatum: at tibi quidnam suppetit huiusmodi aequalitatis? Dicere enim quod substantia magis, minusque non suscipiat, est absurdè petere principium. Sed te forcassis remoratur, quòd cùm dicamus hunc parietem esse magis album, quàm illum, non dicamus tamen hunc equum esse magis equum, quàm illum, licet dicamus magis velocem, magis robustum, &c. Verumtamen imprimis non video cur non liceat dicere generosum equum magis esse equum quàm degenerem, &maximè cùm sensus sit supposita perfectione naturali, quae in equo exigitur illum plures, hunc pauciores possidere gradus huius perfectionis. Et quidquid sit de vsu huiusmodi phraseon introducto fortè ex approbatione Aristoteleae sententiae, parum est dum constet de re. Nam &vsus etiam non fert vt dicamus hanc albedinem esse magis albedinem quàm illam, cùm reuera tamen constet posse contrarium asseri, &maximè cùm per illam sit, &dicatur aliquid magis album, quàm per hanc. Quod enim dici posset essentias rerum in Indiuiduo consistere, examinandum occurret in ipsis Metaphysicis. Dices iterum hoc magis &minus accipiendum esse penes eandem vel qualitatem vel substantiam adeò vt intelligamus eundem calorem v. c. cùm fit vehementior, intendique dicitur accipere magis; cùm verò decrescit &remittitur, accipere minus.