Latin
178.1 to 178.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 178.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
aeternum ita ab aeterno admisit fuisse homines; at nobis tamen quaenam potest legitima esse excusatio, qui &Mundum ac homines credimus solùm existere à sex millibus circiter annorum, &profitemur ab aeterno nihil penitus exstitisse praeter Deum? Cedo autem cùm nullus existeret homo quomodo veri dici potuerit hominem esse animal? siquidem si non erat homo; nequidem ille erat animal; nam vt esset animal debuit quoque esse homo, adeò proinde vt si falsum dicturus fuisset, qui dixisset Homo est, &iterùm qui dixisset Animal est, non potuerit verum dicere coniunctim, Homo animal est. Dices primò per Propositiones quidem de secundo adiacente significari existentiam, nam cùm dicitur, Homo est, sensus est quòd homo existat, seu de facto sit in rerum natura &productus extra causas degens: at per Propositiones de tertio adiacente non importari existentiam, sed conuersionem solummodè attributi cum subiecto, quae vel necessaria sit, vt cùm dicitur, Homo est animal; vel con tingens vt cùm dicitur, Homo est iustus. Ve rumtamen vt per Propositiones de secundo adiacente significatur distinctè &clarè sublecti existentia; ita per Propositiones de tertio eadem existentia supponitur, ac tacitè saltem indicatur. Siquidem dicere non potes hominem esse aliquid, quin supponas nominem esse; &quantumcunque verbum, est, vsurpes vt attributum subiecto conuenire praedices, non potest tamen non indicari praesens conuenientia, atque adeò existentia. Et certè nisi supponas, intelligasque subiectum existere, quidnam dices illi reuera attribui? Dicis attributum illi connecti, illi conueni re, at quomodo potest aliquid connecti, aut conuenire subiecto, quod nullum sit. Este verò est, copula, at quomodo connectet extrema nisi illa extiterint? sed &cùm nihil aliud sit, quàm copulae nota, aut signum; quonam modo cùm ex vi propriae significationis signum sit rei praesentis, significare poterit rem non praesentem, rem non existentem? Dices iterùm exinde solùm indicari inseparabilitatem subiecti ab attributo, adeò vt sensus alius non sit quàm quod si aliquando subiectum exstiterit, futurum sit vt attributum illi connectatur.