Latin
178.6 to 178.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 178.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde ista Propositio, Homo est animal ante Mundum conditum ideo fuit vera, quòd indicauerit hominem ita connnecti cum Animali, vt impossibile fuerit existere olim hominem, quin ille esse Animal. Attamen verò expectandum erat donec subiectum, videlicet Homo, existeret vt fieret vera Propositio, alioquin enim dicendum erat, Homo erit animal, non verò Homo est animal; sed nimirùm istud praesens ita est cordi hominibus istis, vt eas quae sunt de futuro, aut praeterito Propositiones veras esse nolint, nisi explicentur per praesens. Respondebis neque veras esse nisi resoluantur per praesens, adeò vt ista, Plato docuit, idcircò solùm vera sit, quòd verum fuerit aliquando dicere Plato docet, quemadmodum ista, AntiChristus erit filius perditionis vera ex eo, quòd olim verè sit dicendum Anti Christus est filius perditionis. Attamen verò quorsum tibi dicere id liceat, mihi verò non liceat assumere Propositionem de praesenti ideò solùm esse veram, quòd resolui possit in Propositionem de praeterito?