Latin
EXERCITATIO V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 182
Unproofread scanNot analysed yet
EXERCITATIO V. Quòd Demonstratio non exstet qualis vulgò depingitur. VM Aristoteles velit Scientiam esse euidentem, certamque rei notitiam, quae Demonstratione pariatur; Demonstrationem verò esse syllogismum, qui procedat ex Principiis, seu Propositionibus vniuersalibus, primis, immediatis, &c. &in istis Principiis contineri definitionem, quae sit medium, quo extrema conclusionis quasi nectantur; ac denique Sensum esse fundamentum totius aedificij, vt cuius experimentis principia illa nixentur; age quia sequenti Exercitatione de ipsa Scientia dicturi tumus, prosequamur nunc caetera. Ac vt exordium ducamus a Sensu, nullum dubium quin Aristoteles ipsum quasi basin Demonstrationis habeat. Varia loca passim occurrunt quae istud confirment; at indicare illum sufficit, qui exstat primò posterior. ibi enim apertè docet Demonstrationem esse ex vniuersalibus, vniuersalia non nisi per inductionem colligi; Inductionem autem non fieri nisi per Sensum, quae etiam saepius repetit. Quid quod Aristoteles in iudicio de rebus ferendo non modò vult causam non esse quaerendam vbi sensus fidem facit. Nam octauo Phys. Dicere, inquit, omnia quiescere, &huius causam inuestigare praetermisso sensu impotentia quaedam mentis est, quod etiam genus diuisionis habet, libro primo de genere &alibi: ve rùm etiam vult &sensui magis, quàm rationi credendum; &tum demùm esse rationi fidem adhibendam cùm conformis sensui fuerit. Ac ne putes me quidpiam fingere, cito ecce ipsissima verba quae habentur libro tertio, de gen. an. concludens enim ea quae de Apum generatione per ra tiocinationem dicuntur, Si quando, inquit, satis cognita habebuntur, tunc sensui magis erit quam rationi credendum.