Latin
183.1 to 183.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 183.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rationi etiam fides adhibenda est, si quae demonstrantur coneniunt cum iis, quae sensu percipiuntur rebus. Qui sanè locus, si quisquam alius planè conficit Sensum esse quasi tribunal ad quod praeter Aristotelem à ratione etiam prouocetur, seu quasi normam ac libellam ad quam ipsa quoque demonstratio examinetur. Iam cùm ego existimem nihil dici meliùs ab Aristotele potuisse, non est mihi mens ista impugnare, sed obseruare sotùm contendo, cùm sensu fulciatur Demonstratio Aristotelea, sensusque sit admodum fallax &incertus, quantae certitudinis esse possit Demonstratio ac proinde scientia, quae exinde gignitur? Quasi verò firmum aedificium ruinoso fundamento possit superextrui. Et de Sensuum quidem fallacia, ac incertitudine sequente Exercitatione dicetur vberius. Hîc illud vnum seligere iuuat, quod per ipsum quoque Aristotelem in confesso est. Igitur Aristoteles diuersimodè falli Sensum docet, vt colligitur praesertim ex secundo de An. ex quarto Metaphys. ex libro de coloribus, &aliis locis. Et primò quidem quia vnus sensus vsurpat munus alterius verbi causâ externus interni. Hinc tam saepe fallitur visus cùm iudicat quiescere quae mouentur, moueri quae quiescunt; vt dùm quis nauigat, aut vehitur curru, dum &imaginatur littus, aut arbores recurrere; dum is Lunam, nubes &,intuens illas quiescere, hanc discurrentem apprehendit. Sic fallitur etiam visus cùm gustus aut tactus obiecta vsurpat, vt vel exemolo sunt aues, quas Zeuxis picturâ fefellit, atque ita de caeteris. Secundò quia depita distantia sensum inter &obiectum non accipitur. Hinc falsò visus à longè Turrim iudicat rotundam, quae quadrata est, &Solem habet quasi pedalem, qui superare tamen Terram tot vicibus dicitur. Hinc procul apparent nigra, quae tamen sunt fusca, &huiusmodi caeteraTertiò quia medium est infectum, sic fallitur visus dum Lunae affingit ruborem, pallorem, aut alium colorem, qui est ex vaporibus interpositis, sic dum rebus visis, cum colorem, qui est proprius vitri, per quod conspicit.