Latin
202
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 202
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vt demus esse imparia, qui id discernet Intellectus, cùm eorum saepè, quae minùs apparent maiora momenta sint, neque moliri quidquam possit sine noua apparentia &probatione, qua iudicabit tabulam planam &baculum rectum; meritò huic posteriori insisset apparentiae, aliam verò vt falsam explodet. Attamen vt tactus agnoscit visus prouberationem, itemque propriam rectitudinem, &incuruationem; sic agnoscit visus propriam. Agnoscit ergo tactus planitiem in tabula picta, neque fallitur; at agnoscet visus eminentiam, neque similiter falletur: scilicet vt aliquid verè emineat respectu visus non exigitur vt sit aliquid ad tactum protuberans, sed sufficit quod eiusmodi lineamentis effigietur. Quo loco nota sic posse interdum vices commutari, vt apparentiam tactus falsam dicas per visum corrigi; quippe si quempiam ingentem globum finxeris, ipsius superficies visui vere globosa apparebit, at si manum admoueris iudicabit tactus falso planam. Vt nihil dicam de praestigiis illis, quibus si indice ac medio digitis transpositis globulum attrectaueris geminum censebis, cùm visus tamen vti est vnicum esse iudicet. Quamobrem non est solus tactus veritatis arbiter, neque visus similiter, sed vterque suas habet partes: ac proinde dici solùm potest respectu quidem huius sensus talem fieri apparentiam, &respectu illius talem; al quaenam duarum vera sit hoc esse, quod discerni non possit. Durum est hoc, inquies, reuera enim tabula picta plana est? concedo tibi esse planam, sed respectu tactus dumtaxat, &fateor quidem vulgarem ac receptum morem loquendi planam appellare illam superficiem, quae vel tactu vel tactili, &aequabili regula talis comprobatur, vnde si velis hac normâ probare visuales quasdam emimentias, planities habiturus sis. At secluso hoc more loquendi potest vna, eademque res &verè visui eminere &verè plana apparere tactui, &contra; quippe cùm non debeat magis tactus imminere visui suam eminentiam, quàm visus tactui, suam planitiem, quemadmodum quod vnguentum suauissimum olfactui est, insuauissimum est gustatui, absque eo, quòd alteruter sensus dominare debeat, aut erroris arguere alterutrum. Etsi enim dicere possis figuram esse sensibile commune &visui &ractui, cuiusmodi tamen non est vel odor, vel sapor istis duobus sensibus, attamen &visu &tactu sic mouet figura diuersimodè, vt rationem subeat duplicis obiecti, sicque in vtroque per modum recipientis recipiatur, vt vnum verius non afficiat suo modo, quàm alium suo. Sed satis de hoc. Quanquam quid est primùm, quod sperare liceat hominem tantae perfectionis, qu licet omnibus naturae, fortunaeque dotibus instructus prodiret, itemque licet diiudicare posset quaenam ex contrariis apparentiis foret verisimillima, naturaeque rei maximè conormis; attamen adhuc deberet nutare num quaedam possibiles essent apparentiae verosimiliores, naturaeque conformiores.