Latin
203.1 to 203.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 203.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ecquis enim certus esse potest an non longè plures qualitates in rebus sint, quàm quae percipiuntur sensibus humanis: nonne vt visu destitutus imaginari non potest quatuor qualitatum sensibilium genera, qui si foret etiam auditu, aut olfactu quoque à natura orbus nonnisi vel tria vel duo solùm conciperet, neque nisi quis admoneret, plures esse suspicaretur; ita cùm vulgus hominum reperiatur ad quinque Sensus à natura limitatum, concipit solùm quinque generales sensibilium differentias, neque suspicari potest quaesnam praeterea possibiles sint; at quorsum tamen iurare liceat, quod plures esse non valeant: Vt enim quaedam Animalia limitata esse ad vnum Sensum perhibentur, quaedam ad duos, quaedam ad tres, quaedam ad quatuor; iunt enim quibus gustus, quibus olfactus, quibus auditus, quibus visus denegetur: Ita contingit hominem cum plaerisque aliis Animalibus limitatum esse ad quinque; at quare non potuerit Deus propagare quaedam ad ex, quaedam ad octo, quaedam etiam ad plures sensus? Quasi verò homo esse debeat meta dibinae potentiae, aut si in hoc glorietur se summum &extremum diuinorum operum, multa quoque alia Animalia eadem ratione gloriari non possint? Quaeso te autem quorsum cani non tribuatur sexto sensui, quod tu refers ad olfactum? Cedo enim ex lepore quid remanet in vestigiis, quod olfactum ipsius attingat? &vt concedam exlepore remanere aliquid, quid ex hero remanet, cùm praesertim induerit calceos, quos canis nunquam olefecerit: Demus &ex hoc remanere; at postquam herus lapidem coniecerit in profluentem, quid remanet ex manu heri lapidi impressum, quod canis in fundo subodorari valeat? nonne si quid impressum fuerit, id per aquam ablutum est: cur suspicari igitur non liceat esse in cane alium sensum, quem nos nequeamus concipere, cùm simili nempe destituamur, quo munia ista peragat? Cedo item cùm Animalia plurima quaeritent ac tam facilè inueniant plantas, quibus egent, &quas tamen nunquam viderint, vt ceruus dictamum, mustella rutam, &ca Qua facultate putas id faciunt quàm aliquo sensu superaddito, quem nos non habeamus? Dicis esse occultum instinctum, at cur mihi Sensum occultum dicere non liceat, cùm su facultas cuiuspiam obiecti sensibilis cognoscitiua?