Latin
Cap. 6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 228.16
Unproofread scanNot analysed yet
Tum verò quia Spiritus Aethereus, seu quinta essentia in descripta illa aequalitate est (si res paulò latiùs sumatur) &maximè quidem (si praecisè prorsùs) ipse Sol, vt in medio regionis Aethereae existens, hinc fit, vt chorda illic diuisa (in Sole videlicet) Diapasontem vtrimque efficiat. Vocat Fluddus alibi superiorem Diapasontem Formalem, inferiorem Materialem, quòd illic praedominetur forma, hîc materia. Caeterùm vides vtrobique non Tonos, &Semiconia, vt nobis vulgò est vsui in Diatonico genere, sed ratione alia vsurpari.