Latin
229.1 to 229.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 229.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim in Diatessaronte duorum tonorum alter est in proportione sesqui-octaua, &alter in sesqui-nona; sed ambo sesquioctaui sunt: Quia quod Comma, seu sesqui-octogesimum vni sesquioctauo adimendum esset, vt relinqueretur proportio sesqui-nona, &aliunde emergeret sesqui-quindecima, seu vulgare Semitonium; illud potiùs adimitur isti Semitonio, vt Lemmatis ratio relinquatur. Hinc &Semitonium non est ipsi in ea ratione, quae 16. ad 15. sed quae 256. ad 243. quod lemma inscriptum habetur, duplatis, nempe, his numeris, efficientibusque Fluddo 512. &486. Et miror quidem quomodo ipse Musicae quoque praxeos amans, non elegerit potiùs diuisionem Quartae in tonos minorem, ac maiorem, &majus Semitonium: Sic nimirùm &cantus praxi sese magis accommodasset, &cùm pro tota Diapasonte, tum pro toto Monochordo reperisset numeros &breuiores, &concinniores. Veruntamen hoc condonandum est, &quod Philosophiae Platonicae amans vltra Procleanam inuentionem moiri quidpiam noluerit; &quod si incoepisset diuisionem superioris Diapasontis à 90. verpi causâ, ad 180. canere debuisset opposito modo: neque prima, &secunda Hierarchiae cecinissent Vt, Re; sed Fa, Mi: vt neque Mars cum Sole, Mi, Fa, sed Re, Vti icque hoc inuentam illam medietatis &medij rationem prorsùs interturbasset. Porrò quod attinet ad istam Superiorem Diapasontem, cùm ex obiecto tibi Monochordo colligi non possit an diuisio eius Arithmetica, an verò Harmonica sit: elicio tamen ex eo, quod habet in Microcosinico iptractatu, diuisionem esse Harmonicam, Sole in parte infima assumpto. Diapente enim collocatur inter Solem, &Caelum Stellatum; Diatessaron inter hoc Caelum, &supremam Hierarchiam. Quare autem putes inter Solem, Martemque esse Semitonium i nisi quia Solis Medietas est, quae ad ipsum Martem refertur? Quare item Caelum Stellatum cum tertia Hierarchia semitonium aliud sonet; nisi quia Caelum Fixarum est Fluddo veluti diaphragma, aut septum quod dam Medium? Quare denique caeteris &Caelis, &Hierarehus tribuantur Toni integri; nisi quia Tota quaedam sunt, &vt Integra quaedam concipiuntur? Quod ad Diapasontem Inferiorem spectat, elicio ex eodem tractatu, diuisionem eius esse Arithmeticam.