Latin
PARS SECVNDA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 232
Unproofread scanNot analysed yet
Vide vt Moses Legislator non Epycyclos, aut Eccentricos describebat; sed enunciet simpliciter, vt Deus crearit Caelum, &Terram. Certe existimaui semper, nisi nostrum ingenium ad captum Pastorum, &Agricolarum demiserimus, fore vt nos germana Scripturae interpretatio lateat. Si putes enim, ex. gr Terram ad Caelum comparatam esse instar, puncti; si putes Lunam esse Solis partem ne quidem sexies millesimam; absurdum duces quod diuinus Moses &Terram Caelo &Lunam Soli fecerit quasi ἀντίστροφον. At cogita rem enarrari homini plebeio, qui Terram, &Caelum, vt tabulatum, &laquear; qui Lunam, &Solem vt lampades, provt res apparent, concipiat: tum Scripturae sensum, vt mihi videtur, assequutus fueris. Videlicet, si ἀκριβῶς omnia, &,vt res sunt, accipere velis: occurrent passim quae mentem excrucient; veruntamen immeritò; cùm ea Scripturae intentio non sit, vt nos Physicam exquisitam doceat. Mens eius est, vt quomodocumque quae ad salutem spectent, edoceamur; &modò id perceperimus, parum curat omnia ne ad amussim Physicorum congruant. At quorsùm, inquies, haec omnia: Profectò non nisi vt innuam non probari mihi Fluddum, cùm Physicam suam in Scripturae textu fundatam tantoperè iactat. Ac non nego quidem, quin Moses erudire nos in rebus etiam Physicis potuisset: attamen hoc ipsum voluisse, nemo mihi facilè persuadeat. Accommodari ipse vult omnia operationibus Chymicis; verùm si fingere sic liceat, nullus omninò Artifex erit, qui non pari iure suam Artem eliciat totam ex Genesi. Vtcumque autem haec ad lusum detorquere omnes valeant: si quis tamen seriò attendat, vereor profectò ne non bene multos nauigare Anticyram iubeat. Sed peruideamus quid Fluddus ex te improbandum hoc loco citet. Ecce, quae Moses de rerum Creatione perspicuè descripit, vt quòd Deus initio rerum Caelum, &Terram creauerit; quòd varijs diebus opera varia in lucem ediderit, aliâque his similia? tu ea incunctanter admittenda censes: Caetera verò quod attinet, cuiusmodi sunt, productum initio Chaos, seu Elementorum, Siderumque massam indigestam; ex hac massa actione Solis, Lucis, aut caloris secreta, &ornata omnia; lucem primo die creatam fuisse Caelum Empyreum, &quae sunt alia huiusmodi, non tam à Mose recitata, quàm excogitata ab ipsis Interpretibus; ea tu fieri à Deo pofuisse, vti referuntur, non negas: an autem reipsâ facta fuerint, examinandam rem profiteris ad sacram Mosis historiam, velut ad Lydium lapidem: ac tum, quae fuerint illi consona, autumas esse admittenda; quae verò repugnauerint, repudianda pronuncias, Quaeso porrò quid religiosius, sanctius ve dici abs te poterat?