Latin
233.1 to 233.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 233.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
An erat quod debuisset minùs ab ipso Fluddo exagitari? Vide pronde vt sententiam tuam improbare prorsùs non audeat, sed velit solùm ex dubitabundo assertorem te facere. Te videlicet docere vult Primò circa Materiam, Chaos illud suum comprobatum esse &à Salomone, cùm dixit Manum Omnipotentis fecisse, seu creauisse Mundum ex informi, seu innuisa Materia: &à Iobo, cùm dixit Reue lasse Deum fundamenta è Tenebris, reduxisse in Lucem vmbram Lethalem, extendisse Aquilonem super inane, &vacuum, &suspendisse Terram super nihilum. Haec verò primùm, li quid probant, nihil tamen aduersum te: qui non negas admitti debere quiequid Sacro textui minimè repugnauerit? tantum abest, vt reiici velis, si quid conforme illi reperiatur. Deinde adsunt Interpretes, qui longè secùs haec loca accipiant. Quantum vis autem Fluddus ipsorum interpretationes derideat, agnoscere tamen debet se, cùm Salomonem, lobum, caeterosque omnes, quotquot in Scriptura loquuntur, Alchymistas facit, centones solùm consuere, ex quibus si quid colligat, nullus est Author tam rancidus, ex quo similia legere non liceat. Ad haec verò quaere ex ipso, quomodo fundatum in Scriptura faciat, quòd sic congesta in istud Chaos Elementa quatuor fuerint, vt &frigida calidis, &humida siccis permista pugnarent, quòd sese tenebrae in centrum addensatae receperint? Quò dignis inter Aërem, &Caelum sortitus sedem fuerit! Quòd è centro Terrae Sol emerserit? Quòd mammillae Firmamenti illum enutrierint? Quòd stellae Fixae non quarto die, sed secundo procreatae fuerint? Quare inquam haesaliaque id genus, &tum obseruabis congeriem scoparum admirabilem; deprehendesque vt Physicam, seu Alchymiam suam Scriptura fundauerit inaequali foelicitate, Docere te secundò vult immediatum illud Agens, quo creata omnia sunt, esse Lucem increatam, seu Verbum Diuinum, quad immediatè à Patre profluxit. Verùm hîc, quantum ego coniector, mentem tuam praeterlabitur. Non enim quaestio apud te est de principali causa creatrice, cuiusmodi quoque est Verbum Diuinum, ipsum idem cum Patre, &cum eo simul operans: sed cùm omnia Deus Pater operetur Verbo suo, seu Sapientia ductus (de quo nullum dubium est) quaeritur an mediante Soe, Luce, vel aliquâ aliâ creaturâ; an se solo, seu Verbo suo Deus quidpiam produxecit; ad eum modum, quo non quaeritur an quis scribat manu (hoc enim supponitur) sed an calamo, an digito solo?