Latin
238
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 238
Unproofread scanNot analysed yet
Nota velle Fluddum de hoc Spiritu viuificante intelligi &Panem illum quotidianum, siue supersubstantialem Orationis Dominicae; &Verbum illud ex ore Dei procedens, quo &non solo materiali pane viuere homo dicitur. Ad Secundam respondet Sanguinem illum subtilem, qui est in arteriis, non hauriri ex venis, seu eo modo, quo vulgò docetur, scilicet ramo venae cauae influente in dextrum ventriculum cordis, ex quo Sanguis traiectus in laeuum, in arterias deinde prorumpat: seu eo modo, quo fingi posset coire extremas, seu capillares venas cum extremis arteriis; sicque ex venis sanguinem in arterias instillari. Docet proinde hunc sanguinem esse dumtaxat ex ducto illo per inspirationem aethereo Spiritu; qui scilicet continuo quodam, factoque caelitùs affluxu perinde rubescat, ac Spiritus ille, quem ex tritico extractum ad Solis radios rubefactum fuisse superiùs obseruauimus. Neque verò quidpiam hîc admittit ex venoso sanguinequoniam hac ratione, inquit, sanguis grossus, elementaris, &ad membra solida procreanda destinatus se permisceret cum Spiritus vitae, atque sequeretur in opere humano confusio. Ac Tertiam respondet quatuor illa Vasa non esse ob eundem tantummodò finem, vt de natura sanguinis vtriusque participet Foetus: sed vt per arterias Anima, per venas Corpus deferatur: &Spiritus ille quidem, qua parte Mens est, conformationisque totius ideam gerit, non modò viuificaturus, sed &conformaturus accedat: Sanguis verò magneticè quoque ex omnibus partibus collectus, non tam ad nutritionem, quàm ad idoneam pro omnibus partibus suppeditandam materiam influat; donec facta debita vtriusque mixtione, &in vtero receptione, Spiritus ille elaborationem aggrediatur, ac tandem perficiat. Hinc cùm velit Fluddus quod est ex arteriis appellari propriè Semen, quod ex venis Sperma; Semen, inquit se habet ad Sperma, non aliter quàm Anima ad corpus; vnde sequitur quod Semen in Spermate est idem ante generationem, quod Anima in Corpore post generationem. Hinc Sol, &Homo, &c. Porrò ex hisce quaestionibus, dicamus primùm de Secunda, vt ex qua duarum extremarum pendeat elucidatio. Itaque cùm Flud dus contendat Sanguinem totum, qui est in arteriis esse ex aethereo illo Spiritu; pernegare quidem hoc ego absolutè nolim; qui perspicillis careo, quibus Naturam intùs operantem absque vllo dubio, aut periculo erroris peruideam: At ecce tamen quid me moueat, vt sententiae huic minùs fidam, ac illam etiam Fluddi διόπτραν non satis fidam suspicer. Primùm experientiâ certissimâ connat &arteriam venosam, &sinistrum ventriculum cordis, &aortam arteriam cum ramis suis omnibus, magna abundare copia sanguimis eiusdem naturae cum illo, qui in vena cada, in dextro cordis ventriculo, in vena arteriosa est: perinde enim &nigricare, &grumescere, &c. deprehenditur.