Latin
239.1 to 239.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 239.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At si Sanguis iste arterialis nihil aliud esset, quàm Spiritus ex aëre in sinistrum ventriculum per arteriam venosam ductus, istud ne quaeso contingeret? Et vtcumque res fieri possit verisimilis deventriculo, &aorta; cur saltem venosa arteria replebitur alia substantia, quàm vel aëre influente, vel fuligine effluente? Deinde, si haec venosa arteria non nisi aëri inferendo, &fu ligini efferendae inseruit, quorsùm contextura eius venalis est? An- non propter subtilitatem fluentis substantiae debuit esse tantò densior aorta arteria, quantò aer subtilior est incrassato iam in sanguinem spiritu? Etenim qua alia de causa possunt esse arteriae contexturae solidioris, quàm venae; nisi quia subtilioris, &calefactioris humoris vehicula sunt Quidni ergo Sanguis deprehensus in venosa arteria ex venoso sit genere, vt &ipse cum aëre in sinistrum ventriculum influens arterioso generi creando deseruiat? Ad haec, si sanguis arterialis nullam communicationem cum venali habet, neque ex illo creatur; vnde est, quòd resectâ arteriâ, effluit per resectionem sanguis, non modò qui in arteriis, sed qui in venis etiam est totus? An non hoc arguit sanguinem venalem, qui post arterialem continuò effunditur, successurum quoque fuisse in arterias, absque arteriotomia? An- non hoc innuit esse meatus, per quos venalis sanguis in Cor, &ex corde in arterias transmissione quadam effundatur: Praetereo, vtcumque aetherei radij ita possint concrescere, vt etiam sensibiles fiant: non videri tamen rubescere posse, &minus adhuc fieri sanguinem, nisi aliquid adiungatur inferioris materiae, quam Fluddus tamen hinc prorsùs expellit. Denique nisi Fluddo communis ex plicandi ratio placeret, audiendus fortè fuerat Harueus eius conterraneus; cuius libellum de perpetua sanguinis circulatione proximis etiam Nundinis emissum, &ab eodem Lacurdario monstratum, non sine voluptate percurri. Nisi videris, argumentum est, quòd Sanguis ex venae cauae trunco per ramum transuersum in dextrum vsque ventriculum Cordis, &inde in pulmones per arteriosam venam respersus, colligatur, atque conjicia tur per venosam arteriam in sinistrum ventriculum, ex quo in arterias immissus, per insensibilia tandem arteriarum, venarumque iuncta oscula regrediatur in venas; similique rursùm modo ex venis per pulmones, &con in arterias, circuitione perpetuam Obiter vero vt declarem quid de hac opinione sentiam, ea non videtur prorsùs improbanda; ita solerter vir ingeniosus &rationibus, &experimentis illam comprobat.