Latin
Cap. 4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 246
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsùm verò quis non suspicetur, id sibi licere, aut non putet istas proportiones assumptas merè ad placitum: cùm viderit Fluddum non modò hîc tres, illic quatuor principij vtriusque partes facere: sed &rursus omnia aliis occasionibus distrahere, contrahereque? Exempli enim gratiâ, dum vult nouenis interuallis in Monochordo procedere, postquam regionem Empyream adaptauit Capiti, Aethe ream Thoraci, Elementarem Ventri imo, ecce pro suprema relationem facit ad IX. Angelorum ordines; pro media ad IX. Caelos aethereos, primum Mobile, Firmamentum, septem Planetarios; pro infima ad IX. portiones regionis Elementaris, vnam ignis, treis aëris, duas aquae, treis terrae, At dum septena eligit, pro suprema habet haec VII. Deus Pater, Verbum, Spiritus Sanctus, Mens, Intellectus, Ratio, Voluntas; pro media VII. Caelos Planetarum, pro infima VII. portiones regionis Elementaris, coactis nempe tribus terrenis iam recitatis in vnicam. Ecquid verò non obtineat, si pro libitu omnia sic distendere, comprimereque liceat? quid non lucretur, si sic ludere? Vtcumque autem condonemus regiones ritè accomodari: Deus tamen bone quae ratio in accommodandis diuisionibus, interuallis-ve minoribus, vt Saturni, Iouis, Ignis, Aëris, &omnibus aliis? Vt taceam femora, tibias, pedes, manus non tantum videri peccasse, vt obliuioni proptereà tradantur, resecentur ve, &coniiciantur in exteriores illas tenebras. Sed condonemus quoque, si placet, Diapasontem spiritualem fieri à cerebro ad cor vsque; materialem ab ipso corde ad ventrem vsque infimum: Quamobrem tamen vtraque Diapason sic secabitur, vt inferioris Diapente altum temeat, superioris infimum? vt &toni, &Semitonia illic potiùs, quàm hîc locentur? Rationem porrò addat, si possit; quàm facile erit ratione non absimili alio, atque perturbato ordine cuncta collocare? Non memoro heic, vt in Monochordo quoque Microcosmico Semitonia non reponat inter chordas semitonanteis, cùm apponat tamen scalam Musicam: neque vt, cùm vno in loco Diapasontem inferiorem Arimethicè diuidat, Diapente nempe supernè statuta: diuidat aliàs harmonicè, hoc est posita infernè Diapente.