Latin
247.1 to 247.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 247.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tamersi verò sese vtcumque contradictionis excusaturus dicat Diapasontem potuisse vtroque modo diuidis hoc aliunde dare cogetur, suam Monochor di diuisionem esse merè arbitrariam. Taxat speciatim Fluddus ad calcem quod tu improbaueras, Dauide citharam pulsante aliquos Caelestes Gradus, &Intelligentias, vel Proprietates diuinas commotas. Docet proinde Spiritus bonos, qui in Caeto sunt, artificiali quoque nostrâ delectari Musicâ, quòd lamblichus animam delectari Musica censeat ob recordationem proportionum similium, quas in patria perceperit: quòd simile suo simili gaudeat, vti dum Magnes ferrum allicit, inferior influxus superiorem trahit, chorda instrumenti consonanter tensa ob pulsatam aliam quasi animatur: Quòd hymnos alioquin, &preces Deo non funderemus, nisi nos inter, &Spiritum, seu Angelos Dei harmonicum quoddam commercium intercederet: quòd Spiritus boni, qui in Caelo sunt, delectari minùs Musicâ non debeant, quàm malus ille Spiritus Saulis Dauidicae citharae sonis; quam quotidie Spiritus mali expectatione Caelestium influxuum, quò suam intendant malitiam, vt Spiritus Epilepsiae, quae in Scriptura proptereà Lunaticus mot bus dicatur; quò etiam loci spectare dicit, quòd Spiritus malignus increpante Christo possessionem suam reliquerit; &si quae sunt similia. Vides quam multa hîc dicenda forent, si ille Caelos, Angelos, Deum, recepto sensu acciperet: at nihil minùs somniat, quàm quod efferre verbis videturEt fortassis quidem par est existimare Pythagoram, Platonem, &alios, qui in Caelos Musas, Sirenas, &illum tantum, ac tam dulcem sonum, quo oppletae aures obsurduerint, induxerunt, aliud longè intellexisse, quàm ex verbis eorum vulgus colligat. Fortassis etiam Fluddus ab ipsorum intelligentia non procul recessit, cùm iuxta qua illa principia Caelestem harmoniam interpretari aggressus est. Verùm vt concedamus ipsum illorum mentem attigisse; non debuit tamen proptereà Scripturam Sacram eò detorquere; neque vt Sirenas illi vsurparunt, sic vsurpare ipse Angelos. Vt putas enim hic accipit omnia? Videlicet quandiu in nobis Angelica illa, seu Empyrea postio dominium habet in Aetheream; omnia consonant, sani sumus, mens hilarescit, functio omnis clara, placidaque est: at dum illa Diabolica, seu Elementaris Aetheream si obruit, vt etiam Empyream atrore suo quasi inficiat; omnia dissonant, aegri sumus, mens hebescit, nihil non offuscati, perturbatiq agimus.